| facultas, scribere tamen quae me contingit pro causa fidei contra pestilentes pravi
 commenti obiectiones qualicumque non rennuo stilo. Scio enim qui dixit: “Aperi os
 tuum et ego adimplebo illud”. Suspicari denique probabilia rerum extorquent indicia,
 alio forte in tempore, aut per semetipsum, si vita comes fuerit, aut per complices
 suos, si ipse ab hac luce iusto Dei fuerit subtractus iudicio, huius nimirum virulentae
 stirpis fruticem redivivo conari ramnifero serere in virgulto. Unde et culpa morosae dilationis
 in respondendum, quoniam ex causa contigit necessario interventa, idcirco inpetrandam
 veniae fiduciam non titubabitur spes postulanti neglegentiae de torpore frustrata.
 Praecavens igitur in futurum non ab re putavi per singula quaeque, quae in qualibuscumque
 litteris eius contra catholicae fidei regulam inspiciuntur inserta, et scripturarum
 admodum testimoniis et rationabilibus dumtaxat iuxta humanae possibilitatis efficientiam
 disputationibus obviare. Si qua vero bene in his prolata habentur, nostris
 persistunt adsertionibus roborata. Praeter illa nimirum, quae aut nullius esse momenti
 aut ad hanc rem convenientius pertinere non videntur, et idcirco nostro se
 refutabant facillime stilo suscipienda.
 Denique etsi non praetiosis, quia non mundis, a sorde peccati manibus, de sacris
 tamen praetiosa scripturarum thesauris trium horum oblata librorum munuscula ante
 praesepe Domini mei pleno supplicique offerre corde optime iudicavi, iuxta illud quod
 Domini lege cavetur; “Non apparebis ter in anno vacuus in conspectu domini Dei tui”.
 Ideoque indignum duxi ter in hoc anno, qui totum praesentis vitae typice tempus
 designat, vacuus in conspectu Domini mei apparere. In hoc utique, ut planius dicam,
 conscientiae meae anno, qui per quattuor cardinales virtutes, id est prudentiam, temperantiam,
 fortitudinem et iustitiam, quasi per quattuor redeuntia in sese revolvi
 tempora supputatur. Quique per quinque exteriores corporis sensus, qui in se ducti
 denarii numeri summam concludunt. Quibus additis duobus, hoc est animae carnisque
 substantia, efficiuntur simul duodecimus, tamquam per duodecim mensium differentias
 lunares vicissim saepius redivivos explicat cursus. His etiam adiciuntur tres
 naturalium morum principales effectus cordis animae mentis, ut est illud: ex toto
 corde tuo, ex tota anima tua et ex tota mente tua. Per quos centenarius ter ductus
 trecentenarii numeri figuram depingit. Quibus nimirum conectuntur sex morales aetatum
 distinctiones, id est infantia pueritia et cetera, qui sexies per decem multiplicati
 sexagenarii numeri summam deformant. His namque inseruntur diversarum rationabilium
 cogitationum distinctae morum per gradus singulos qualitates, veluti sunt spes,
 fides, caritas et his similia. Quae quasi multorum dierum calculatius quantitas numeri
 multiplicata, veluti in trecentorum sexaginta et sex dierum anni nostri altitudo consurgit.
 Huic forsitan profectionis anni coronae psalmista Deo commemorat benedixisse atque
 benedicere: “Benedices coronae anni benignitatis tuae”. Corona quippe anni est perfectio
 consummatae iustitiae. Quae quidem perfectionis corona non volentis nec currentis,
 sed benignitatis et miserantis est Dei. Unde et campi Dei, hoc est humilium electorum
 mentes, non a semetipsis, sed ex benignitate miserantis Dei implebuntur ubertate.
 In hoc nempe anno divinae benignitatis clementia ubertatis abundantiam largiente,
 ut ter non apparerem vacuus in conspectu Domini tres in nomine sanctae Trinitatis
 libros, licet inculto editos, non abnuo, stilo, in gazofilatio tamen sanctuarii fideli
 recondere manu festino. De hoc igitur anno haec ita moraliter sentiendum existimo.
 Allegoricae autem, qui a redemptore nostro secius sacratiusque datur intellegi, in
 | 
 |