| Statim iussit Sebastianus confringi digitos eius et euelli,
 quousque exirent digiti a cute sua. Victor dixit: «Gratias
 ago Deo meo, quoniam uenit in me gratia eius per dominum
 meum Iesum Christum».
 Tunc iussit confici uenenum mortiferum, et dari illi in
 carnibus a malefico, ut ederet ex eis. Sanctus Victor dixit:
 «Non auderem tangere carnes, nisi confisus in uirtute domini
 mei Iesu Christi.» Ideoque, ut ostendam tibi, quoniam
 possum omnia maleficia tua dissoluere, et accipio de carnibus
 istis, <et> orans manduco». Et signans accipiens mandu-
 cauit, et nihil mali sensit. Dicit ei sanctus Victor: «Ecce,
 comedi, et in nomine domini mei Iesu Christi sanus factus
 sum: dic michi, quid faciam, ut tollam indignationem de ani-
 mo tuo?». Cui maleficus dixit: «Si uis, ut credam Deo
 tuo, dabo tibi alium uenenum peius bibere: quod cum bibens,
 si non fueris mortuus, ego derelinquam omnia maleficia mea
 et credam in Deum, quem tu colis». Cui sanctus Victor di-
 xit: «Venenum si dederis michi bibere, inuocato Domini mei
 nomine, non poteris michi nocere». Et attulit ei uenenum
 maleficus et dixit ei: «Audi, Victor: aut recede ab ista doctri-
 na, aut accipe et bibe, ut ostendas omnipotentem esse Deum
 tuum, si, postquam biberis, potueris incolomis permanere».
 Tunc beatus Victor intrepidus accepit calicem, et signacu-
 lum crucis faciens in eo dixit: «Deus meus, Pater et Filius et
 Spiritus Sactus, cui omnia subiecta sunt, cui omnis creatura
 deseruit et omnis potestas subiecta est, metuit et expauescit,
 cum nos te ad auxilium prouocamus, cuius audito nomine,
 serpens conquiescit, silet uipera, extinguitur scorpius, regulus
 uincitur, et omnia uenena in tuo nomine extinguuntur, extin-
 gue hoc uenenatum poculum, et uirtutes, quas in se habet,
 | 
 |