| ad audientiam nostram sedulo clamore
 pervenit, quod in decreta tibi provincia juris
 ordine non servato, et timore nostrae Majestatis
 abjecto, excessus perpetrantur illiciti,
 et transgressionum insolentiae assiduae committuntur,
 status regni pacifici dulcedine lacessita.
 Estne istud de laude providi praesidis? quod
 nunc provincia cui praeficeris praedicat, quod
 stratae violantur et praedia, homines occiduntur,
 committuntur et furta, moventur rixae,
 excitantur et jurgia, die noctuque perpetrantur
 enormia, feruntur et arma, nec
 per te plectuntur exinde transgressores imo,
 ut auribus nostris innotuit, cum ad te deferuntur
 scelerum patratores, hujusmodi reservantur,
 et qui personali supplicio sunt plectendi, pecuniario
 apud te interveniente suffragio a poena
 pro commissis sceleribus debita liberantur. Ad
 quorum exemplar alii elationis spiritum sumentes,
 in viros justos desaeviunt, et pacificos
 indesinenter offendunt; dum impunes transire respiciunt,
 quos ad personalem poenam juris sanctio
 merito condemnaret. Certe si honorem
 tuum attenderes, si beneplacitum nostrum observares,
 procederes solertius in praedictis, et
 in commisso tibi regimine accuratius vigilares;
 attendendo, quicquid inde laudis tibi acquiritur,
 quod praemium a dextera nostrae Majestatis
 expectas? cum te incrassante, in civitate
 qualibet jurisdictionis tuae, ubi viget fertilitas
 et victualium copia affluenter exuberat, per
 partes alias jurisdictionis ejusdem scelerum nequitia
 | 
 |