| et perdit se cum illa. Et dixit: non cognoscunt homines excellentiam
 Dei nisi quia eos conduxit ad suam servitutem per prophetas
 suos dilectos, qui locuti sunt per spiritum sanctum, qui
 eos duxerunt ad Dei mandata et observanciam legum eius, et incedere
 vias que placeant ei, que ducant ad eternam vitam et gaudia
 sempiterna. Et dixit: non exaltetis clamores ad Deum cum ignorantia
 nec cum voluntatibus corruptis, nec sitis ei inobedientes et
 prevaricatores sue legis; nec velit aliquis vestrum id facere
 socio quod nolit per alium sibi fieri. Et sitis concordes et diligentes
 vos ipsos invicem, et utamini ieiuniis et orationibus cum
 voluntatibus puris et mundis, et conemini ad opera bona, dantes
 debita Deo complete. Et sitis humiles vitantes superbiam ita quod
 producant bonos fructus opera vestra; et elongetis vos a societate
 latronum et fornicatorum et utentium malis operibus. Et dixit:
 ne sitis periuri, adhereatis veritati, et ait verbum vestrum
 sic, sic, et non, non. Nec iurare faciatis mendeces quia participes
 eritis peccatorum quando scietis eos peccasse. Commendetis
 vos Deo qui scit secreta et iudicabit vos in equitate, die
 quo remunerabit bonos pro bonis operibus, et facientes mala pro
 malis puniet. Et dixit: sciatis pro certo quod timor Dei est maior
 sapientia et maior delectatio et est ille a quo fluit omne bonum
 et aperit portas intellectus et sensus. Deus enim quia dilexit
 servos suos dedit eis discrecionem et statuit proprios prophetas
 et ministros perfusos spiritu sancto, patefaciens eis secreta
 legis et veritatem sapientie eo quod vitent errorem et sequantur
 rectum. Et dixit: utamini sapientia et prosequamini legem et
 assuescatis mansuetudine et ornetis vos bonis documentis, et
 cogitetis bene in vestris rebus non vos precipitantes in eis, et
 multo magis in puniendis malefactoribus, et caveatis ut non
 | 
 |