Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 253

Liber III


non poterat, Pompeius autem et pecuniam et naves ad commeatum emendum, atque advehendum contulit, Pompeius nimirum hanc urbem servavit".
Nominatio, quae gr-onomatopoiia dicitur, est quum nomen aliquod novum rei, quae satis idoneum non habeat, accommodamus. Ea fit duabus de causis, imitationis et significationis gratia: imitationis, quum ex similitudine aliarum vocum aliquam fingimus, sic: "Nam ut maiores nostri philosophari dicebant eum qui philosophiae operam dabat, sic nos astrologari hunc hominem dicimus".
Quum aliquid significare et exprimere volumus, sic: "Conscendit equum atque in staphis substitit". Nomina tamen haec et raro et necessario et dilucide fingenda sunt.
Pronominatio, quae gr-antonomasia dicitur, fit, quum aliquem vel laudis vel ignominiae causa quodam quasi cognomine appellamus, ut si quem novum, 'Caesarem' appellamus; aut si invidum, 'Zoilum'; pumilionem, 'Atlantem'; aut, ignavum, 'Herculem', deridendi gratia nominemus.
Denominatio, quae gr-metonumia dicitur, est quum a propinquis et finitimis rebus aliquid nominamus, ut inventum ab inventore, ut quum 'Liberum' et 'Cererem', pro vino et frugibus ponimus; vel contra inventorem ab invento, ut quum

Torna all'inizio