societatem, immo verius Ihesu Christi, benigno favore 
laudantes, universitatem vestram rogamus in Domino et monemus, 
ut tante pietatis et misericordie operibus intendentes, 
inducatis etiam alios ad intrandum, ut vestra caritas non 
frigescat, sed per dilectionis amplitudinem extendatur. Nos 
vero de misericordia Ihesu Christi et sanctorum meritis confidentes, 
vobis omnibus qui estis in societate predicta et illis 
qui pro remissione peccatorum suorum intraverint in eamdem, 
unum annum pro criminalibus et quartam partem venialium 
in Domino condonamus. 
CLXXXV. 
 Littera pro penitente.  
Universis hanc paginam inspecturis talis episcopus in vero 
salutari salutem. Super conversione peccatoris Dei filium 
collaudemus, in terris cum omnibus gloriantes, quia gaudium 
est angelis in excelsis: nam ovis que perierat est inventa. 
P. lator presentium qui mortuus fuerat per peccatum per satisfactionem 
congruam resurrexit. Nam, inspirante Domino 
devotus ad lamenta penitentie nunc recurrens, nostri prepositi 
pedibus advolutus, cum multa contritione cordis lacrimabiliter 
est confessus se, diabolo instigante, multa crimina commisisse; 
pro quibus, mensura canonum mitigata, recepit XXX annorum 
penitentiam in hunc modum: ut quadragesimam maiorem 
et Sancti Martini debeat ieiunare, et secundam, quartam et 
sextam feriam earumdem, et vigilias apostolorum et Sancte 
Marie et Sancti Laurentii cum ieiuniis quatuor temporum in 
pane et aqua. In quadragesima vero Pentecostes quartam et 
sextam ferias ieiunet, et infra spatium huius penitentie faciat 
tres carinas; limina quoque Santi Iacobi apostoli visitare teneatur 
sine propria pecunia cum cilicio et baculo cubitali; a mane 
usque ad tertiam non loquatur sine licentia prelatorum, nec 
ullam intret ecclesiam nisi sanctorum ibidem corpora requiescant; 
a corpore et sanguine Christi usque ad dictum tempus
  |  
  |