cui dixit: quamdiu est quod eum novisti? Et respondit: tamdiu.  
At Alexander ait: priusquam tu, ipsum novi. Et quesiverunt duo  
homines filiam divitis in uxorem, unus dives et alter pauper,  
et dare eam maluit pauperi quam diviti. Cui dixit Alexander:  
quare hoc fecisti? Respondit: quia dives est ignarus, abilitatus  
fieri pauper, et pauper est sapiens abilitatus fieri dives. Et quesivit  
Alexander a quodam sapiente: cum quibus regnorum regimina  
diriguntur? Respondit: cum obediencia populi et iusticia  
regis. Accidit Alexandrum preliari cum quisbusdam et, supervenientibus  
mulieribus ad preliandum cum eo, noluit plus pugnare  
dicens: hec est milicia, qua victa non reputaremur prudentes ex  
hoc, et si vinceremur ab eis, improperium perpetuum esset  
nobis. Et dixit: expedias cum rege te ipsum, cum sua negocia  
sunt concussa, quia pauci sunt maria tentantes, qui in tranquillitate  
eorum evadant, quanto minus eum fluctuant ex tempestate  
ventorum. Et dixit: benefac, si tibi vis benefieri. Et dixit:  
quam turpe est pronunciare aliquid et opera non complere, et  
quam pulcrum opera prius apparere quam dicta! Et dixit:  
laudabilis libertas est, eorum que alii possident ambitiosos  
non esse. Et intruxit eum pater ad audienda documenta magistri;  
qui respondit: non solum audire cupio, set et audita complere.  
Et dixit: turpius est discrecionis quam diviciarum habere deffectum. 
PTHOLOMEUS fuit homo valde intelligens in quadrivialibus  
scienciis et maxime in astrologia, et libros plures et nobiles  
edidit; et ex eis, unus fuit magnus et completus, liber nominatus  
Almagesti. Natus fuit in Alexandria majori, que est  
in terra Egipti. Illic etiam fecit suas consideraciones tempore  
regis Adriani, et fecit suas rationes super consideracionibus Abrakis, 
  |  
  |