| aeternus est, sunt multae aeternitates differentes specie, et sunt
 concordantes per cameram B C T C contra cameram B C T D;
 quod est impossibile. Vnde sequitur, quod de quaestione negatiua
 est tenenda; et hoc probat regula B.
 52. Quaeritur: Vtrum Deus tantum possit esse infinitus per
 suam magnitudinem, quantum per suam aeternitatem? Vade ad
 columnam C D E, et ad cameram C D T C, tenendo affirmatiuam
 contra cameram C D T D.
 53. Vtrum tantum Deus possit per aeternitatem, quantum per
 intellectum? Vade ad columnam D E F et ad cameram D E T D.
 54. Vtrum Deus sit tantum potens per suum posse, sicut per
 suum intelligere et amare? Vade ad columnam E F G. Et teneas
 affirmatiuam per cameram E F T E et per cameram E F T F et per
 cameram E F T G, usquequo tota columna erit consummata.
 55. Vtrum intellectus suus et sua uoluntas sint maiores, quam
 sua uirtus? Vade ad columnam F G H. Et teneas negatiuam per
 omnes cameras ipsius columnae, hauriendo significata camerarum.
 56.
 Vtrum diuina ueritas sit in tantum uirtuosa per aequales
 correlatiuos, sicut diuina uoluntas? Vade ad columnam G H I. Et
 teneas affirmatiuam per omnes cameras ipsius columnae.
 57. Vtrum in Deo sua uirtus, gloria et ueritas habeant id, quod
 sunt aequales, et a tempore, loco et minoritate remotae? Vade ad
 columnam H I K. Et teneas affirmatiuam per omnes cameras.
 8. DE QVAESTIONIBVS, FACTIS PER EVACVATIONEM TERTIAE FIGVRAE
 In camera B C dictum est, quod bonitas est magna. Modo
 quaeritur:
 58. Vtrum bonitas sit magna? Et:
 59. Quid est sua magnitudo? Et:
 60. Bonitas et magnitudo in quo concordant? Et:
 61. Vtrum possint concordare absque differentia?
 Et respondendum est, quod bonitas est magna, ut patet per
 | 
 |