Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 71


[colonna a]
dilectionem et laboris
reconpensationem habere merebor.

Ad me ergo uenire ne differatis,
ut quod honeste petistis
inpetrare queatis.

[colonna b]
studebo gratia diuina uolente quod
uestram que mihi super omnia
cara est dilectionem dulcedine et
laboris conpensacione habere
promerebor.
Ad doctrinam igitur nostram
nullatenus festinare diffaeratis,
ut quod honeste petitis impetrare
ualeatis.

Ad patrem.
Et est captatio beniuolentie ab ipsa re, et est narratio
cum conclusione simul.
Uestre paternitatis dilectionem et ingenii discretionem non
credimus latere, nos in illa arte studere que ceteris sua natura
et ui non iniuria uidetur eminere.
Que tamen quanto natura grauior, perspicacitate subtilior,
prolixitate diuturnior, tanto stipendii plenitudine, ingenii sollicitudine,
temporis longitudine incessanter indiget.
Quapropter uobis mandamus, quatenus aliquid subsidii nobis
mittatis, ut in quantum hoc studium ceteris est grauius, tanto
studiosius ualeamus excellere.

Et est hec epistola in medio responsiua. nemo tamen
tam subtiliter exorditur, quin inter exordium et narrationem
aliquam uideatur facere discretionem. si quis enim perspicaciter
ueritatem consideret, aut per se ponetur narratio,
uel cum narratione coniuncta conclusio. et de his ista
sufficiant.
Sine rubro.
Preterea inuenitur uel tota uel ex parte responsiua
inter semet epistola. et est pre ceteris laude dignissima.
hoc modo.

Torna all'inizio