Boncompagnus de Signa: Ysagoge

49


25 Et ab omnibus dictionibus que sunt prepositivi ordinis: profecto,
namque, ideo, idcirco, alioquin. Et ab omnibus dictionibus quarum
intellectus est obscurus ut nauci, sinopi, peplum. Et ab omnibus
interrogativis ut quis et cur , quoniam satirica inceptio esse videtur
et a multis aliis quarum nescio numerum et ab ultimis supinis.
26 Sed nota quod fere ab omnibus predictis potest fieri clausularum
inceptio, preterquam ab istis ideo, idcirco, immo, ac, atque, ac
prout.
Exordium autem ab istis dictionibus incipere potest cum,
licet, quamvis, quoniam, quia
; sed ad licet et quamvis semper debet
responderi tamen , ut «licet vobis in nullo serviverim, de vestra
tamen nobilitate confisus,» et cetera.
27 Licet et quamvis eumdem retinent sensum, sed utcumque
ponitur unum non ponitur aliud; nam in salutatione congrue ponitur
licet sed quamvis non, ut «Signinus episcopus licet indignus» et
hoc credo quod accidat veri.
28 Quoniam et quia eumdem habent sensum, ubicumque ponitur
unum potest poni et aliud, et eis debet responderi ideo , vel idcirco :
ut «quoniam de vestra quam plurimum amicitia confido ideo ad vos
recurrere non titubo»; sed quandoque tacetur ad ornatum locutionis,
ut «quia de vestra quam plurimum nobilitate confido ad vos
tamquam ad dominum» et cetera.
29 Non debes ponere in principio epistole aliquam dictionem
exornativam, quia si in principio oportet te querere subfragia
medicata in sequentibus quid facies? Dictiones exornative hae
sunt:
enim, autem, vero, verum, quidem, equidem, siquidem,
quippe, nempe, itaque, profecto.

30 Sic poteris incipere narrare negotium quodvis: «Presentium
pagina tue significamus dilectioni quod», narra postea quidvis:
«T. tenore presentium tibi significamus quod»; vel sic:
«Nobilitati tue duxi significandum quod»; vel sic:

Torna all'inizio