| dum Philippus, rex macedo, Atheniensibus multas iniurias et
 molestias inferret et inter eos lis maxima verteretur, tandem
 de communi consensu ordinatum est ut quelibet pars unum
 acciperet advocatum. Athenienses igitur pro suo advocato
 acceperunt Demostenem, qui erat sapientissimus et facundus,
 cuius eloquentiam omnes advocati et iudices formidabant. quod
 cum audisset rex Phylippus, timuit vehementer ne propter
 suam facundiam ipse suam perderet causam, propter quod
 magnum pondus argenti ad Demostenem destinavit, rogans ut
 nec pro se [nec pro] Atheniensibus allegaret, sed solum taceret.
 ille vero, avaritia depravatus, argentum accepit et se taciturum
 esse promisit. apropinquante igitur termino, miserunt Athenienses
 ad Demostenem, ut ad locum ordinatum pergeret et causam
 ipsorum defenderet. quod cum ipse presensisset, simulans langorem,
 in lectum se proiecit et cepit fortiter exclamare se pati
 scinatem. tunc unus ex nuntijs Ateniensium, qui audiverat
 de accepto argento, sibi respondit dicens: "Ecce, Demostenes,
 non pateris scinatem, sed argentinatem". et
 sic ille, depravatus cupiditate pecunie, tacuit veritatem iustitie.
 dicit idem Elinandus quod, si lingua iudicis funiculis argenteis
 | 
 |