Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 14


spreto Ipsius vicario, repugnare videretur. Quin etiam ad eum
legatione semel ac iterum facta, flagitabat ut ei, anathematis
vinculo absoluto, ducatum etiam iure generis sibi succedentem
liceret accipere.
14
Cumque sic hii et illi sine rerum effectum diutius permansissent,
magnates principis Roberti, deficientibus sumptuum
stipendiis, egere incipiunt adeo ut plures illorum, clamides suas
distraentes, cibos sibi mercari compellerentur. Unde factum est
ut quidam eorum inediam non ultra ferentes, latenter recederent.
Apostolicus vero cognito quod Baronum militumque murmur
instaret, eo quod multum temporis militare sustinentes exercitium,
egestatem pati cogerentur, vellentque sese dimisso recedere,
fultus consilio, ad Rogerium clam festinanter premisit, pollicens
illi ducatum annuendum, ita tamen ut prius Beneventum petens,
suum ei hominium subderet; sicque postea ipsum a se ducatum
ex more acciperet. Hoc quoque illo annuente simulque ab
utraque parte firmato, Apulienses heroes, comperto hoc, mox
dissolutis papilionibus ad sua cum dedecore revertuntur culpantes
pernimium papam, quod sine eorum consensu cum hoste
Rogerio concordatus fuisset.
15
Cum ergo presul Beneventum redisset, ecce Rogerius adveniens
in montem Sancti Felicis, haud longe a Benevento positum,
ascendit, militari eius cuneo per devexum eiusdem
collocato montis. Post diem vero tertium prefatus pontifex ab
eo accitus paululum ab urbe progreditur, ipsiusque, ut moris est,
hominio suscepto, cum vexillo, ducale eidem tradidit regimen.
At Rogerius apostolica roboratione dux constitutus, secundum

Torna all'inizio