Salimbene de Adam: Cronica

Pag 672


civitatis Regii domino Ghiberto de Gente, qui semper erat potestas
Parme, et posuit pro se vicarium in predicto regimine quemdam
nepotem suum, dominum Guidonem de Ançelis, civem Parme.
Qui vicarius et predictus dominus Ghibertus de Gente fuerunt
expulsi de regimine civitatis Regii per collegium iudicum; qui
iudices sine consilio elegerunt in potestatem dominum Iacobum
Penacium, filium condam domini Gilioli de Sesso, die Lune ante
Carnisprivium, tertio die intrante Martio. Et propter hoc fuit
magna discordia inter dominum Ghibertum de Gente potestatem
Parme et commune Reginum.
Et eodem anno Bonifacius filius condam domini Iohannis de
Canossa stando et tenendo dictam roccham de Canossa contra
voluntatem potestatis Regii, ideo quia Tyrisendus filius eius depredatus
fuerat stratam communis Regii, potestas et commune
Reginum fecerunt exercitum de montanis ad ipsam roccham et
obsederunt eam; et ibi fecerunt trabucchum et manganos ad
voluntatem partis deforis. Et de hoc fuit capitaneus dominus
Albertus de Canossa; et fuit destructa dicta roccha. Hec fuit
arx condam comitisse Matildis, cuius primus edificator fuit Atto
avus ipsius, tempore primi Ottonis imperatoris, et dicebatur
Canusia.
Anno Domini MCCLVI, indictione XIIII, predictus dominus
Iacobus Pennacius de Sesso fuit electus et confirmatus in potestatem
Reginum ad vocem populi et ancianorum.
Quod fratres Minores emerunt palatium imperatoris in civitate Regii ab episcopo
Guillielmo ad faciendum locum suum ibi.
Et eodem anno, in mense Maio, dominus Guilielmus de Foliano
Reginus episcopus palatium imperatoris, quod donatum ab
imperatore habuerat predecessor suus dominus Nicholaus salvo
iure hospitandi, vendidit fratribus Minoribus de civitate Regina,
ut facerent locum suum ibi; et ipsi emerunt et solverunt de denariis
quos habuerunt a sororibus Ordinis sancte Clare, quibus
locum suum veterem vendiderunt. Hec facta sunt tempore domini

Torna all'inizio