Salimbene de Adam: Cronica

Pag 493


comederunt de fructibus terre, nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel,
sed comederunt de fructibus presentis anni terre Chanaan. Nota
quod Dominus precepit Moysi quod servaretur manna in memoriale
signum, sicut habetur Exodi XVI: Dixit autem Moyses:
Iste est sermo quem precepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur
in futuras retro generationes, ut noverint panem quo alui
vos in solitudine, quando educti estis de terra Egypti. Dixitque Moyses
ad Aaron: Sume vas unum et mitte ibi mann quantum potest capere
gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes
vestras, sicut precepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in
tabernaculo reservandum.
Quod viri ecclesiastici Dominicum corpus reservant in ecclesiis et oratoriis
suis propter tria.
Simili modo ecclesiastici viri Dominicum corpus reservant
in ecclesiis et oratoriis suis propter tria. Primo, ut pro infirmis
possit haberi ad communicandum eos, cum necesse fuerit.
Secundo, ut exhibeamus ei reverentiam debitam et devotam,
ad quam quilibet Christianus tenetur toto tempore vite sue. Qui
etiam potest Dei filio dicere cum Tobia IX: Si me ipsum tradam
tibi servum, non ero condignus providentie tue. Hinc Ys. ait, LXIII:
Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus
que reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domus
Israel, que largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum
multitudinem miserationum suarum. Et dixi: Verumtamen populus
meus est, filii non negantes. Et factus est eis salvator. In omni tribulatione
eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos.
In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos
et levavit eos cunctis diebus seculi. Hinc Damascenus ait: «Euge,
o Christe, Dei verbum et sapientia et virtus et Deus omnipotens,
quid tibi pro his omnibus inopes nos retribuemus? Tua enim
universa, et petis a nobis nichil quam salvari, ipse et hoc tribuens
et accipientibus gratiam sciens propter ineffabilem bonitatem.
Tibi gratia, qui esse dedisti et bene esse gratificasti, et eos qui ex

Torna all'inizio