possit supponere. Et arguitur 
quod sic per auctores primo, postea per 
rationes. 
  
< 2-1-Quod sic > 
  
< 2-1-1 > Per auctoritates. Priscianus, in 
principio secundo Minoris, dicit enim 
 tractantes  [omnes]. Et ita participium 
potest supponere. Ita dicit de suis exemplis  
frequentius accuso  legentem . Ergo per 
conversionem active in passivam  legens 
accusatur a me . 
< 2-1-2 > Item, magis arguitur de intentione  
Prisciani non cassum humane lugunt. 
Ipse enim vult probare quod cassum  
sit participium. Et probat quod sic, 
 cassum, a, um  habet naturam terminandi 
a parte post, sed quia potest terminare a 
parte post, potest etiam terminare a parte 
ante sive [[app]] supponere. Quare videtur  
esse de intentione Prisciani, quod participium  
habeat naturam supponere. 
< 2-1-3 > Item, per Aristotelis auctoritatem 
in Elenchis, ut  incipientes a primis, laborans  
sanabatur . Et ita videtur, quod participium  
supponat. 
< 2-1-4 > Item, per rationem potest argui 
sic. Sicut se habet adiectivum ad adiacendum,  
ita se habet substantivum ad supponendum.  
Ergo permutata proportione, sicut  
se < habet > adiectivum ad supponendum,  
ita se habet substantivum ad apponendum.  
Sed substantivum congrue potest  
[[sup]] \ap/poni, ut  homo est animal . 
Ergo adiectivum poterit supponere. Et
  |  
  |