| Io. XII, et quia manna, que fuit figura Dominici corporis,
 similitudinem simile dicitur habuisse.
 Quinto et ultimo, assimilatur melli. Et sapientia increata
 de se dicit, Eccli. XXIIII: Spiritus meus super mel dulcis, et
 hereditas mea super mel et favum. Item ab Ecclesia de Christo
 cantatur: De ore prudentis procedit mel, dulcedo mellis est lingua
 eius. Bene ergo dicitur in Exodo XVI quod manna erat quasi
 semen coriandri album, gustusque eius quasi simile cum melle,
 ex quibus fit delicatissimus cibus. Unde illud Eze XVI: Similam
 et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis et
 profecisti in regnum. Verba Domini sunt ad Ierusalem sive ad
 animam. Ad hunc cibum manducandum invitamur a Psalmista:
 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Hinc Apostolus
 dicit, ad Hebreos VI: Gustaverunt donum celeste et participes facti
 sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nichilominus bonum Dei verbum
 virtutesque seculi venturi. Item de se ipso dicit ipse Dominus ad
 Augustinum: «Cibus sum grandium, cresce, et manducabis me.
 Non ego mutabor in te sicut cibus carnis tue, sed tu mutaberis
 in me». Et revera talis est mutatio dextere Excelsi, quando homo,
 qui prius erat carnalis, totus efficitur spiritualis, quia «gustato
 spiritu desipit omnis caro».
 Et quia manna dulcedini mellis assimilatur, videndum est
 quid de melle Sapiens dicit, Prover. XXIIII: Comede, fili mi,
 mel, quia bonum est, et favum dulcissimum guturi tuo. Et iterum
 Prover. XXV: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte
 satiatus evomas illud. Item Prover. XXV: Sicut qui mel multum
 comedit, non est ei bonum, sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur
 a gloria. Item mensura istius cibi, scilicet mannatis,
 erat gomor, sicut Moyses dicit, Exodi XVI: Hic est sermo quem
 precepit Dominus: Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat
 ad vescendum, gomor per singula capita. Gomor autem decima pars
 est ephy. Ephy vero, sicut habetur Ruth II, tres modios capit.
 Modius vas est, sicut apud nos appellatur sextarius vel mina.
 Unde Dominus dicit, Luc. VIII: Nemo autem lucernam accendens
 operit eam vase. In Mat. V sic habetur: Neque accendunt lucernam
 et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus
 | 
 |