dum privatus in infirmorum maneret edicula, quadam advesperascente 
die caseum petiit, quem cellararius pluribus, ut fieri solet, intentus, non 
modo non dedit, sed et duris insuper ministrum eius responsionibus fregit.  
Conquestus est abbatum turbam, nec posse se tot dominorum perferre 
molestiam. Quo senex audito non mediocre scandalum pertulit, et quia 
lumen oculorum prorsus amiserat, dolor in eius corde tenacius haesit. 
Nam quo caecus a visibilibus vacat, eo quicquid audierit, in corde suptilius 
versat, et quia per exteriora quaeque non spargitur, interioris zeli stimulo 
truculentius inflammatur. Mane vero facto ministro suo ut sese ad manum 
in capitulum duceret iussit. Adductus autem talibus abbatem aggressus 
est verbis: Frater, inquit, Maiole, non ego te super me, ut me persequereris,  
imposui, nec ut tamquam emptor mancipio dominareris, sed ut revera 
patri filius compatereris elegi. Et post huiusmodi multa propemodum 
commotus adiecit: Esne, quaeso, meus monachus ? Quo respondente: 
Sum, tuumque me non magis fuisse, quam et nunc esse profiteor. Et ille: 
Si meus, inquit, es monachus, protinus cede sedi, et locum, quem ante 
tenueras, repete. Quo Maiolus audito repente surrexit, humilem locum, 
prout iussus fuerat, expetivit. Marcuardus itaque quasi postliminio reversus  
vacantem occupat sedem, cellararium, cui fuerat infensus, accusat, 
quem mox terrae prostratum durius corripit, tandemque modum paenitentiae,  
qui sibi videbatur, iniungit. Perfunctus itaque tam longi tribunatus  
officio, praesto dethronizatus assistit, Maiolo ut ad suam sedem redeat 
praecipit, ille confestim nil cunctatus oboedit. 
In hoc igitur sancto viro evidenter ostenditur et verae virtus oboedientiae  
et monachicae mortificatio disciplinae. Vere in eo cernitur et imperialis 
patientiae dignitas, et apostolicae humilitatis regnare maiestas. Iussus enim 
iura prioratus abicere non contempsit, iussus recipere patienter et humiliter  
oboedivit, utrobique sibimet mortuus et consummatae oboedientiae 
loro constrictus, dum alienis omnino se substravit imperiis, nulla proprii
  |  
  |