Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 50


utuntur, et sic sub quodam verborum
velamine vigor amoris intenditur et amabile
suscipit incrementum. Transumitur enim
mulier quandoque in solem, quandoque in lunam,
quandoque in stellam, quandoque in palmam,
quandoque in cedrum, quandoque in laurum,
quandoque in rosam, quandoque in lilium,
quandoque in violam, quandoque in gemmam
vel in aliquem lapidem preciosum; vir autem
transumitur quandoque in leonem propter fortitudinem;
quandoque in draconem propter incomparabilem
excellentiam; quandoque in falconem
propter velocitatem. Infinitis autem modis
fiunt huiusmodi transumptiones nec possent
de facili numerari.
Set videndum est, quid sit transumptio. Transumptio
est positio unius dictionis pro altera,
que quandoque ad laudem quandoque ad vituperium
rei transumpte redundat. Et est notandum
quod omnis transumptio est largo modo
similitudo; set non convertitur. Ceterum dictator
ita debet esse providus in transumendo, ut
semper fiat quedam similitudo vocis vel effectus
in trasumptione. Nam si mulierem transumeres
in quercum, non esset iocunda transumptio; et

Torna all'inizio