Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 28


cimbam intrat, armis munitoriis intromissis, et solus, pro spe
uictorie feruens, insertorum remorum ductu ab ipso in iam dictam
modicam insulam transfretauit. In qua simul cum terram attingit,
confestim a cimba prosiliens et, ab ipsa dispositis armis et
rebus a Medea sibi prestitis ad salutem, confestim arma induit et
securis passibus uersus aurei uelleris se dirigit arietem. Medea
uero trepidantis animi excussa suspiriis sui conscendit alta palatii
et ad eminentiora loca se dirigens summa speculatur a turri, a qua
dilecti sui diligenter metitur transitum sed diligentius eius descensum
in terram. Quem ut uidit arma sumpsisse et meticulosum, ut
putat, accin<c>tum ad iter, fluuiales prorupit in lacrimas, quibus
signa produntur amoris. Nec ualens obtemperare singultibus
atque uerbis, in has uoces tenues ora sua, lacrimis irrigata circumfluis,
languida sonoritate resoluit: "O amicus Iason, quantis pro te
uexor angustiis, quantis doloribus crucior intus et extra, dum timeo
ne tu terroribus stupefactus monitus meos obliuioni tradideris et
tue salutis obmiseris datas a me tibi necessarias disciplinas! Quod
si feceris, non immerito uereor ne quid tibi et michi, potius illud
suppremum sinistrum possit accidere quare a tuis amplexibus
fiam perpetim aliena. Diis tamen humiliter supplico ut te redeuntem
incolumem occuli mei reuera prospiciant et de tuis processibus
me totam exhilarent secundi processus. "
Inter hec autem Iason circumspectis incessibus uersus arietis
custodias iter arripuit. Qui postquam uenit ad locum Martis,
primo boues inspexit tam urentes flamas et in aere diffusas emittere
quod celum adiacens totum ignis flagrancia rutilabat. Estus etiam
et caloris feruor sic totum occupauerat locum ipsum quod Iasoni
nulla poterat patere facultas ut ad boues ipsos posset accedere pre
nimio caloris terrore. Sed dilecte sue factus non immemor salubrium
monitorum, faciem suam, collum, et manus, et eas partes quas
potuit corporis dato sibi a Medea unguento linuit. Ymaginem
etiam sibi prestitam ab eadem, collo pendentem, flammis opposuit
et, perlecto scripto tot uicibus quot iam prediximus esse relegendum,
ausus est ad boues ipsos accedere et cum eis prestitit inire
certamen. Sicque ipsis aduersus Iasonem flamas euomentibus incessanter,
exustum est scutum eius a flammis et eius lancea, crepitantes
digesta per ignes, nebulosum exalauit in fumum. Et uere

Torna all'inizio