Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 352


intendat, curam eorum scilicet gerens. Scopos
quippe intentio est; ergo ejpiskopei'n si velimus
Latine superintendere possumus dicere, ut intelligat
non se esse episcopum qui praeesse dilexerit, non
prodesse curat.
2. LANFR. Episcopatum . Episcopatus est super
suam et aliorum vitam intentio, quod qui desiderat,
bonum opus desiderat.
3. Unius uxoris , id est, qui unam tantum uxorem
habuerit, vel in laica persona, vel in gradibus
licitis.
4. AMBROSIUS. Sobrium , ita ut cum sollicitudine
prospiciat ea quae conveniunt.
5. Ornatum , conversatione, motu, specie.
6. Pudicum , eo quod in commune virorum et
mulierum constituitur doctor.
7. LANFR. Si quis autem domui suae , etc. Talis
debet eligi qui sciat domui suae praeesse; nescius
enim minoris, ignorat majora.
8. AMBROS. In superbiam elatus . Unde extollens
se propter magisterium, nihil differt a diabolo qui
minister Dei creatus est, adnisus est sibi nomen et
honorem Dei.
9. In laqueum diaboli . Alia causa, id est, ne in
antiqua praecipitet delicta eo quod nuper ab exterioribus
recessisse videtur.
10. LANFR. In laqueum diaboli . Solet evenire iis
qui ab aliis despiciuntur, ut despicientes se et ipsi
despiciant, et sic in iram et odium, et caeteros diaboli
laqueos incidant.
11. AMBROS. Habentes mysterium . Mysterium
vocat illud dogma quod est de Christo.
12. Non detrahentes . Eo quod necessarie fieri
soleat ut caeterae mulieres confidenter ea quae desunt
referant.
13. Gradum bonum . Non in praesenti saeculo
dicit.

Torna all'inizio