Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 47


spatiosa. A terre igitur superficie usque ad summum eius
superhedificata sunt menia in mirabili compositione murorum circumquaque
cubitorum altitudine ducentorum, quorum superficies
erat marmoreis incrustata lapidibus in uariorum diuersitate colorum
ut intuentium aspectibus blandirentur. In murorum itaque
ipsorum circumgiratione corone non multum vna turris distabat
ab alia que supra muros eosdem excrescenti altitudine imminebant.
Introitus autem et exitus ciuitatis ipsius fuit in sex ianuis
institutus, quarum una Dardanides, secunda Tymbrea, tercia
Helias, quarta seca, quinta Troyana, et sexta Anthenorides
vocabantur. Quelibet portarum ipsarum bellicosis fuerat firmata
turribus per latera et in celaturis marmorearum imaginum circumquaque
decora. Quarum quelibet amicis intrare uolentibus placidos
permittebat ingressus et superbe resistentie quibuslibet inimicis
duros et fortes minabatur accessus. Erant etiam ipsi muri
ex exteriori parte per ambitus circumquaque obscuris hyatibus
profundo uallo firmati, cuius ualli distantia inter se et muros eosdem
longa planicies extendebat.
Infra uero ciuitatem eandem instructa fuerunt infinita palatia
et in ea infinite domus ciuium formosis hedificiis fabricate, que
ciuitatem eandem ornabant in multarum latitudine platearum.
Pro certo enim asserunt nullam domum, nullum hospicium in
ciuitate Troye fuisse constructum cuius illud quod minoris depressionis
extiterat supra terram saltem erectum in lx cubitorum altitudine
non fuisset, totum etiam marmoreis firmatum lapidibus in
mirificis ymaginum ferarum et hominum celaturis. Erant et eius
platee longo et recto distense dyametro, in quarum medio disco<o>pertus
aer uegetabilis aurore dulces et uarios refundebat
afflatus. In ipsarum uero lateribus platearum innumerabilibus
super columpnis marmoreis arcubus circumuolutis erectis, sub ipsorum
hedificiis eleuatis, liber et cotidianus gradientibus patebat
incessus ut nec a uentorum rabie nec ab ymbrium rore celesti
uexarentur inuitis aspersionibus gradientes.

Torna all'inizio