Damium  sacrificium, quod fiebat in operto in honorem Deae,  
dictum a contrarietate, quod minime esset damosion,  
id est publicum. Dea quoque ipsa Damia et sacerdos eius  
damiatrix appellabatur.  
 Dacrimas  pro lacrimas Livius saepe posuit, nimirum quod  
Graeci appellant dakrua; item dautia, quie lautia dicimus,  
et dantur legatis hospitii gratia.  
 Danunt  dant.  
 Dasi  dari.  
 Danistae  feneratores.  
 Dagnades  sunt avium genus, quas Aegyptii inter potandum  
cum coronis devincire soliti sunt, quie vellicando morsicandoque  
et canturiendo adsidue non patiuntur dormire potantes.  
 Daunia  Apulia appellatur a Dauno, Illyricae gentis claro  
viro, qui eam, propter domesticam seditionem excedens patria,  
occupavit.  
 Dorsum  dictum, quod pars ea corporis devexa sit deorsum.  
 Donum  ex Graeco est, quod illi vocant doron.  
 Donaticae coronae  dictae, quod his victores in ludis donabantur,  
quae postea magnificentiae causa instituae sunt super  
modum aptarum capitibus, quali amplitudine fiunt, cum  
Lares ornantur.  
 Dotem  manifestum est ex Graeco esse. Nam didonai dicitur  
apud eos dare.  
 Doliola  locus in Urbe sic vocatus, quia invadentibus Gallis  
Senonibus Urbem sacra in eodem loco doliolis reposita fuerunt.  
Qua de causa in eodem loco ne despuere alicui. licebat.  
 Doli  vocabulum nunc tantum in malis utimur, apud antiquos  
autem etiam in bonis rebus utebatur. Unde adhuc dicimus  
sine dolo malo, nimirum quia solebat dici et bonus. 
  |  
  |