illud, ut si dicam advocato: "Audite me, quia de iurisdictione tua  
sum"; hec enim potest dicere pars adversa. Et notandum autem,  
quod superius dixit, quod exordium debet habere usitata verba; hic  
vero vulgare exordium reprobatur, quod verba usitata reprobantur;  
sed vulgare non reprobatur, quia multis causis et diversis actari potest,  
quod esse non debet in exordium, quod debeat esse artificiose  
confectum. Ex contrario, ut si dicat actor: "Debetis me audire, quoniam  
sum potens", poterit dicere e contario pars adversa: "Debetis  
me audire, quoniam sum pauper". Et hoc in veteri Rethorica dicitur  
commutabile.  Nimium apparate :  
nota, quod apparatio summitur hic cum suo adverbio determinante,  
quod est nimium. "Omne enim quod est nimium vertitur  
in vitium", et hoc in veteri Rethorica potuit dicere translatum. Ibi  
dicitur, quod aliud conficit quam genus cause postulat, ut si debeo  
facere docilem auditorem, summam exordium, per quod captem benivolentiam.  
Illud exordium dicitur traslatum aut nimium longum et  
hoc in veteri Rethorica longum nominatur, quia pluribus verbis  
aut sententiis ultra quam satis est producitur, ut legitur in veteri  
Rethorica eius. Hic potest tangi illud membrum vel vitium exordii,  
quod in veteri Rethorica dicitur separatum, quod scilicet non ex ipsa  
causa ductum est nec sicut aliquod membrum annexum orationi,  
ut ibidem legitur.  Et quod neque : et cuius hic ponitur illud membrum  
contra precepta. Hoc est, nichil horum efficit, quorum de exordiis  
precepta traduntur. Nota, ergo quamquam obscurius hic dicatur,  
quod exordium vitiosum est si sit vulgare, si sit comune, si sit commutabile,  
si nimium longum, si separatum, si sit translatum, si sit denique  
contra precepta. 
 Narrationum et cetera: hec est illa pars in qua tractat Tullius  
de secunda parte orationis rethorice, que dicitur narratio. Et dividitur  
in partes duas. Primo enim agitur de generibus narrationum  
sive speciebus; secundo reddit ad principalem intellectum, ubi tractat  
de conditionibus narrationis, qua res geste narrantur, ibi:  Tres res .  
Prima pars dividitur, quia dividit narrationem in tria genera;  
secundo exponit illa, ibi:  Unum est cum exponimus   et ista  
secunda dividitur, quia primo de narratione principali tractat; secundo  
de intercurrendi<s>, ibi:  Alterum genus ; tertio de genere narrationis  
quod est remotum a causa civili, ibi:  Tertium genus ;  et hoc  
dividitur, quoniam primo ponit illud genus; secundo id dividit, ibi:  
 Eius narrationis ; et ista dividitur secundum quod habet duo  
membra, quia primo ponit negotia, ibi:  Id quod in negotiorum ;  
secundo personas, ibi:  Illud genus narrationis   *** et genera sive  
species. *** Rem gestam vel quasi gestam ***.  Unumquodque 
  |  
  |