Salimbene de Adam: Cronica

Pag 755


Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
Et iterum Eccle. X: Ve tibi terra, cuius rem puer est. Ad litteram
iste non erat puer etate, sed negligentia, non tenendo iustitiam.
Sequenti vero anno successit sibi dominus Barnabos de Palastrellis
de Placentia, qui nemini pepercit et destruxit multos malefactores
et robatores suo tempore. Multos occidit et occidi fecit
in suo regimine. Et ideo, quia bene tenebat iustitiam, dixerunt
Regini quod esset civitatis eorum destructor. Sed plus fuit destructor
precedens, qui nimis fuit negligens et remissus, usque
adeo quod multe guerre inchoate sunt in civitate Regina que
usque hodie durant et sunt causa destructionis civitatis Regine,
nisi Deus aliter faciat. Quapropter faciendum est quod Augustinus
docet: «Sive plectendo sive ignoscendo, hoc solum bene
agitur, ut vita hominum corrigatur». Verumtamen primum
de Luca, qui fuerat remissus, assumpserunt Parmenses, ut esset
eorum capitaneus. Secundum vero de Placentia, qui fuerat austerus
et rigidus, assumpserunt Mutinenses, et sub eo destructa
est Mutina, ut infra dicetur, anno Domini MCCLXXXIIII.
Quod hoc anno stella clarissima circulum primitive lune videbatur ingressa.
Item anno Domini MCCLXXXIII aureus numerus et indictio
concordabant in XI° numero, et secunda die Aprilis, cum luna
esset prima, stella clarissima que dicitur Venus circulum primitive
lune videbatur ingressa. Et de nocte post matutinum alia
clarissima stella que dicitur Iupiter videbatur versus meridianam
partem Scorpionis superiorem branchiam occupare.
Quod civitas Liviensis rediit ad precepta Ecclesie.
Item eodem millesimo civitas Liviensis rediit ad precepta
Ecclesie, que multis annis rebellaverat; et annuatim papa Martinus
quartus mittebat magnum exercitum contra eam Gallicorum
et aliarum diversarum gentium; et destruebant vineas et segetes

Torna all'inizio