Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 58


famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Egypto dirigens, eam sue studio misericordie relevavit.
[8.] Mortuo igitur Iustino, Tyberius Constantinus Romanorum regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc cesar palatium regeret et multas cottidie helemosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait: "Cruce Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus". Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Deffossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota repperiunt et tertiam, iussuque eius cum fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centenaria; sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur.
[9.] Defuncto vero Paulo patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos duodecim, huic successit Probinus.
[10.] Narsis quoque patritius Italie, cum in quadam civitatem intra Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit, ibique in domo sua occulte cysternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni hec, iuramentum ab eo exigens, commendavit.
Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad cesarem Tyberium veniens dixit: "Si", inquid, "michi aliquid prodest, magnam rem tibi cesari dicam". Cui ille

Torna all'inizio