Salimbene de Adam: Cronica

Pag 490


ergo Dominus dicit: Semel ascendam in medio tui et delebo te,
comminatio est captivitatis Babilonice vel Romane. Multum
dilata fuit ista responsio. Sed plus dilata fuit responsio Domini.
De corpore Domini tractatur hic incidenter et decenter usque ad locum illum
ubi scribitur: «Fridericus secundus imperator condam» et cet.
Cum enim dedisset Dominus manna Iudaico populo in deserto,
sicut habetur Exodi XVI, filii Israel dixerunt adinvicem:
Manhu? Quod significat: quid est hoc? Licet Moyses responderit
eis tunc dicens: Iste est panis quem dedit Dominus vobis ad
vescendum, verius tamen et melius respondit eis Dominus, cum
dixit, Mat. XXVI: Hoc est corpus meum.
Quod manna prefiguravit Dominicum corpus triplici ratione.
Prefiguravit enim illud manna Dominicum corpus triplici
ratione.
Quarum prima est quia, sicut manna de celo datum fuit, sic
et Dominicum corpus, cum celebratur missa, cotidie datur de celo.
De primo habetur Exo. XVI. Ideo dicit Ps.: Pluit illis manna ad
manducandum et panem celi dedit eis, panem angelorum manducavit
homo. De secundo habetur in quarto Dialogorum libro circa
finem, ubi Gregorius ita dicit: «Quis enim fidelium habere dubium
possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem celos
aperiri, in illo Iesu Christi misterio angelorum choros adesse, summis
ima sociari, terram celestibus iungi, unum quid ex visibilibus
et invisibilibus fieri?». Hinc ipse ait, Io. VI: Ego sum panis
vivus, qui de celo descendi. Et Io. III: Nemo ascendit in celum
nisi qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo. Quod intelligitur:
«propria virtute». Unde illud Io. VI: Nemo potest venire
ad me, nisi Pater qui misit me traxerit illum.

Torna all'inizio