| suo praesidio tenebatur, et sociarum belli rerum publicarum oratoribus
 illum prosecutis, rediit ad Romanum pontificem cardinalis.
 L. Misit item Philippus ad Sfortiam oratores. Quo in vilis oppidi
 conventu non potentissimarum modo quatuor illarum, sed reliquarum
 Italiae urbium et principum virorum nuntii interfuere, omnibus
 ferendam tanti arbitrii sententiam, tamquam rei suae normam cui
 temporis futuri accomodarent consilia, expectantibus. Et licet Sfortia
 audiendis ac discutiendis, quae proponebantur ab oratoribus, singulis
 petitionibus esset attentus, maiori tamen urebatur cura traducendae
 uxoris, spe cuius totiens ut ostendimus oblata frustratus,
 deludi identidem verebatur. Cumque Blancha Cremonam maximo
 cum apparatu venisset, et traductio ipsa apud Caprianam ter quaterque
 promissa constitutis non fieret diebus, Philippo faustos caeli
 astrorumque horoscopos, ut dicebat, per astrologos subtilius indagante,
 creditum est et per universali vulgatum Italiam, has etiam
 nuptias haudquaquam aliter quam praeteriti temporis nullatenus
 fore veras.
 LI. Tandem ad nonum Kalendarum Novembris Sfortia, firmatis
 praesidio Cremonae arcibus portisque, et Troilo cum expeditissima
 cohorte urbem habente, ad secundum lapidem appropinquavit;
 quem secuti sunt et ad militares nuptias deduxerunt equites tria
 millia, quibus cataphractis ephippiatisque et lautissimo apparatu
 phaleratis serica coccinea ac cremisina sordescerent, eorum plurimis
 auro intexta equorum tegmina utrimque a lateribus et a clunibus
 tres quatuorve pedes in solum pendula distrahentibus. Prodiit
 vero ex urbe, quo horae puncto iusserat astrologus, Blancha
 ornatissimis deducentibus Mediolanensium Cremonensiumque puellis,
 et in divi Sigismundi sacello stadiis duodecim a Cremona
 distante, secundum vota rite nuncupata, divinamque rem ex Christianae
 religionis instituto celebratam, per solemnem utriusque
 adstipulationem sponsalia sunt firmata. Inde profectus pari cum
 uxore gradu Sfortia, ea dedente, Cremonam arcesque accepit.
 Octavo postea die, cum renuntiatum esset Pontremulum suis quos
 miserat datum esse, rerum publicarum oratores ad pacis constituendae
 arbitrium audiendum Cremonam convocari curavit.
 | 
 |