| puta rex vel alius dominus, potest exigere licite bona temporalia a
 subditis suis pro minori bono quam sit pax, puta pro itinere, pro ponte,
 pro militia, pro nuptiis filie etc. Ergo multo magis potest hoc exigere
 pro pace. Item potest subditos suos condempnare pro minori malo quam
 sit pacis oppositum, idest guerra, puta pro furto, pro percussione etc. Ergo
 multo magis pro guerra.
 Sed contra, quia non semper qui potest minus facere potest facere
 quod maius est. Ergo non videtur sequi quod qui potest exigere pro
 minori possit exigere pro maiori.
 Et dicendum quod posse exigere pro minori non est minus sed maius,
 et similiter posse exigere pro maiori non est maius sed minus, sicut posse
 intrare per minus foramen est maius quam posse intrare per maius, et
 posse videre minorem literam est maius quam posse videre vel legere
 maiorem, et similiter posse superare hostes cum minori apparatu armorum
 et hominum est maius quam posse eos superare cum maiori.
 Sed adhuc contra, quia non semper qui potest maius potest minus.
 Intellectus enim potest cognoscere universale, quod maius est, et tamen
 non potest cognoscere singulare directe, quod minus est, sicut cognoscit
 sensus qui est potentia inferior intellectu. Item miles potest tota die
 bellare et magnos ictus cum ense facere, quod maius est quam portare
 super humeros suos unum grave onus lane vel alterius rei, quod miles
 facere non potest; quod tamen potest unus fortis homo plebeius ministerialis,
 qui minoris gradus est inter homines quam sit miles. Item unus
 homo scientificus potest tota die solitarius studere et meditari, quod maius
 est quam fodere in campo, quod facere non potest; quod tamen potest
 facere unus rusticus qui minoris gradus est inter homines quam sit
 scientificus.
 Et dicendum quod qui potest maius semper potest minus quando
 maius et minus secundum eundem modum obiecti se habent ad potentiam
 operantis; puta qui potest ferre centum libras potest ferre decem, et qui
 potest intelligere subtiliora potest intelligere grossiora, et qui potest ordines
 conferre potest a peccato absolvere. Et in potentiis ordinatis, quod
 potest inferior potest superior; puta quod potest proconsul potest imperator,
 et quod potest episcopus potest papa. Nichil tamen prohibet aliquid
 esse superius simpliciter quod tamen est inferius secundum quid, sicut
 corpus hominis simpliciter est nobilius quam ferrum, et tamen ferrum
 secundum quid est nobilius quam corpus hominis, cum ferrum sit durum
 et corpus hominis sit molle. Et iterum dici potest quod illud quod potest
 inferior, quod minus est, potest superior sed nobiliori modo; puta quod
 | 
 |