quorumque iudiciis et censuris vita regulata cuiuslibet morum proficeret 
disciplinis. Sicque statuit duo luminaria supra terram, maius scilicet 
atque minus, ut in ipsis universalis humane compaginis consisteret 
fundamentum. In quibus pontificalis auctoritas et regalis potentia designantur: 
una videlicet qua spiritualia, et alia qua corporalia regerentur. 
Ad subsistentiam itaque machine spiritualis, utpote dignioris, beatum 
Petrum apostolorum principem, et in ipso pontifices successores, qui potestatis 
ligandi atque solvendi plenitudinem obtinerent, Summus Pontifex 
in eternum unigenitus Dei filius Iesus Christus, qui humano generi doctrinam 
tribuit salutarem, magistros esse voluit et pastores, alios sub ipsis 
antistites pia miseratione constituens, qui ad instar apostolorum eius, per 
universa mundi climata in partem sollicitudinis evocati, singuli singulis 
decretis sibi provinciis per exacte cooperationis ministerium presiderent 
ad corporalis vero compaginis firmamentum, cuius facilis est profecto 
disiunctio. Reges, principes et seculares potestates, Rex regum et Dominus 
dominantium idem ipse preesse voluit Iesus Christus, ut illi quidem 
in executione pontificalis officii spiritualibus vacando negotiis proficerent 
ad salutem, et hii salubriter in excellentia regie dignitatis et mundane 
potestatis officium corporalia gubernando rei publice gerenda negotia perversorum 
repressis maliciis adaugerent, et sic machina fieret utriusque figmenti 
stabilior, dum haberet quodlibet proprium servatorem. Ad huius 
autem stabilimenti fructum desiderabilem capescendum, tunc profecto 
facilius devenitur, cum et summus rector spiritualium et corporalium presides, 
ille zelo paterne dilectionis ad istos, et isti fervore filialis devotionis 
ad illum in executione suscepti regiminis per mutue cooperationis participium 
coniunguntur; tunc etiam sumit gustati fructus huius perventio 
incrementum, cum et hii, qui sub eodem rectore in partem sollicitudinis 
presidere noscuntur, regionum conditiones, subditorum mores et alia, quibus 
cura presidentis instruitur, per experientie longe studium non ignorant, 
ut sciant singulis viam monstrare salutis, et valeant pro qualitate personarum 
et temporum prebere subditis antidota sanitatum. Ex horum 
siquidem consideratione inducimur et monemur, ut, pro tranquillitate et
  |  
  |