: Chronicon Novaliciense

Pag 80

II


robore vincebant fortes animoque sophistas
donec iam cunctos superarent fortiter Hunos.
Militię primos tunc Attila fecerat illos
sed non inmerito, quoniam si quando moveret (vv. 93-107)
bella per insignes regionum illarum, isti ex pugna victoria micabant.
Ideoque princeps ille quidni dilexerat illos. Virgo etiam
quę cum ipsis ducta fuerat captiva, Deo sibi prestante, reginę
placavit vultum et ipsa auxit illi amorem. Ex nobilis ergo moribus
et operum habundans sapientię, ad ultimum vero fit ipsa regis
et reginę thesauris custoda (?) cunctis, et modicum deest
quin regnet et ipsa,
nam quicquid voluit de rebus fecit et actis. (v. 115)
Gybicus interea rex Francorum defungitur et regno illo Cundharius
eius successit filius, statimque foedera Pannoniarum dissolvit
atque censum illi deinceps negavit. At vero Haganus exul,
agnita proprii domini mortem, ilico fugam parat. Ex cuius discessum
rex cum regina multum dolentes, Vualtharium retinere
nitentes, ne forte simili exitu illum amittentes, rogare illum coeperunt,
ut filiam alicuius regis satrapis Pannoniarum summeret
sibi uxorem, et ipse ampliaret illi rure domosque. Quibus Vualtharius
talia respondit verba: «Si nuptam», inquid, «accipiam,
secundum Domini preceptum,
in primis vinciar curis et amore puelle (v. 151)
ędificare domos cultumque intendere ruris. (v. 153)
Nil ergo, mi senior, tam dulce mihi, quam semper tibi inęssę
fideli, teque, optime, deprecor, pater, per propriam vitam, atque
per invictam gentem Pannoniorum,
ut non ulterius me cogas summere tędas». (v. 167)
Cumque hec dixisset, sermones statim deserit omnes. Sicque rex
deceptus, sperans Vualtharius recedere numquam. Moxque satrapę
illi certissima venerat fama de quandam gentem, quondam
ab Hunis devictam, super se iterum hostiliter ruentem.
Tunc ad Vualtharium convertitur actio rerum
qui mox militiam percensuit ordine totam
et bellatorum confortat corda suorum. (vv. I73-75 )
Nec mora, consurgit, sequiturque exercitus omnis.
Et ecce locum conspexerat pugne et numeratam

Torna all'inizio