Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 86


crudelitatis homo, cum esset eunuchorum amicissimus et eorum
omnino devotus obsequiis, quoscumque Christianorum captos ad
eum perduci contigerat, ingentibus cathenis oneratos, crebris torquebat
verberibus, et eos in nova quedam detrudebat ergastula,
que ut antecessorum videretur tyrannidem superasse, plena [fetoris
ac formidinis] ipse constru[xerat. Cives] etiam multis afficiebat
iniuriis, quotiensque adversus eorum aliquem privatum
habebat odium, aut eius domum, vineam, hortum, vel omnino talium
quidpiam affectabat, accusabat apud gaytum Petrum, iussumque
capi, tam diu fame, siti penisque variis affligebat, donec
rem suam, ut evaderet, gratis dare vel minoris quam valeret
distrahere cogeretur. Volens autem plenius eunuchorum gratiam
promereri, falso suggessit gayto Petro multos proditorum per
Siciliam maximeque per Lombardorum oppida remansisse, qui
et opibus affluerent et largissima predia possiderent, impetravitque
ut eosdem liceret ei capere et quantam posset ab eis pecuniam
extorquere. Ea preditus potestate, multos viros innoxios per diversa
loca Sicilie condempnavit, quibus hoc solum obfuit, quod
unde mitigari posset eunuchorum cupiditas inexpleta penes ipsos
contigit reperiri; sed et Bartholomeus Parisinus aliique iusticiarii,
stratigoti, camerarii, catapani, gayti Petri patrociniis innitentes,
innumeris plebem rapinis et iniuriis atterebant. Hoc in omnibus
iudiciis precipuum attendentes, ut ab utralibet partium vel ab

1



5




10




15




20


Torna all'inizio