Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 62


arboris michi propinque cum habenis freni sui studui colligare;
deinde stratui me solo, quod adhuc multo uirebat in gramine (arborum
umbraculis eius prohibentibus siccitatem), et depositis arcu
et Pharetra quam gestabam, fictitium michi ex eis constitui iacenti
puluinar. Nec mora, me lentus sopor inuasit, tanta me rapida preoccuppans
grauitate quod uisum fuit michi nullo preterito tempore
dormiuisse. Soporatus igitur tam grauiter vidi in ipso sompno meo
mirabilem uisionem _ quod deus, scilicet Mercurius, tres deas in
suo comitatu ducebat, Venerem uidelicet, Palladem, et Iunonem.
Qui ad me statim accedens, predictis deabus parum a se distantibus,
michi dixit: "Audi, Paris, ecce adduxi has tres deas ad te propterea
quod inter eas quoddam nunc litigium est exortum, de quo disposuere
se committere arbitrio tuo soli, vt lis ipsa inter eas tuo
iudicio dirimatur. Vescentibus enim eis in quodam solempni
conuiuio, quoddam pomum mirabile et formose cellature, de materia
preciosa, iniectum extitit inter eas, in quo Grecis litteris continetur
inscriptum ut pulcriori detur ex eis. Cum igitur quelibet
earum precedere aliam de forma contendat et exinde putet ipsius
pomi premium promereri, tuo de hoc iudicio se submittunt et
quelibet earum tibi per me promittit premium pro tui remuneratione
arbitrii ab ea infallibiliter consequendum quam in pulchritudine et
pomi questu putaueris anteponi. Si Iunonem enim preferre decreueris,
inter alios mundi magnificos illa constituet te maiorem;
si uero Palladem, omnem ab ea humanam scientiam pro premio
consequeris; quod si Venerem, pulchriorem se et de Grecia nobiliorem
feminam ab ea in tuum premium reportabis. " Ego autem, talibus
a Mercurio auditis promissis et donis, sic sibi respondi quod uerum
de hoc iudicium non darem nisi se omnes nudas meo conspectui presentarent,
vt per inspectionem meam singulas earum corporis pro
uero iudicio ualeam contemplari. Et statim Mercurius dixit michi:
"Fiat ut dicis. " Depositis ergo uestibus predictarum trium dearum
sigillatim qualibet earum nuda meo conspectui presentata, visum
fuit michi prosequendo iudicium ueritatis quod Venus sua forma

Torna all'inizio