| XX. Fuit enim hisdem Attepertus monachus et sacerdos in
 iam sepedicto monasterio, scilicet in temporibus almi Frodoini.
 Hic famulus fuit predictę ecclesię, tam in scientia litterarum valde
 imbutus, quamque in recta conscriptione scriptor velocissimus.
 Siquidem ipse multos et varios ac permaximos libros in eadem
 ęcclesiam suis conscripsit temporibus. Ergo ubicumque sua
 manu antiquaria libros a se conscriptos inter alios invenimus,
 extimplo recognoscimus.
 XXI. Quodam igitur tempore cum cunctum Italię regnum
 sub ditione Caroli pacifice subsisteret ipseque in Ticinensi civitate,
 que alio nominę Papia apellatur, resideret, Algisus, Desideri
 regis filius, per semetipsum ausus est, quasi explorando, accedere,
 cupiens scire que agebantur, vel dicebantur, ut mos est
 invidorum. Erat enim ipse a iuventute, ut supra retulimus, fortis
 viribus animoque audax et bellicosissimus; qui cum in predictam
 introisset civitatem, agnitus est omnino a nemine. Venerat
 itaque ibi navigio, non ut regis filius, sed ceu foret de mediocri
 vulgus, modicaque militum turba constipatus. Cumque a nemine
 militum otius agnosceretur, tandem postremo agnitus est
 ab uno suo notissimo et patri suo quondam fidelissimo; eratque
 tam diu, quo patrem et regnum amiserat. Qui cum vidisset se
 omnino ab illo agnosci et celari non posse, verba deprecatoria
 cępit illum rogare, ut per sacramentum fidelitatis, quod nuper
 patri suo et sibi fecerat, regi Carolo suam essentiam non insinuaret.
 Adquievit ille statim et ait: «Per fidem meam non te
 prodam alicui, dum celare te potuero». Ad quem Algisus: «Rogo
 ergo te, o amice, ut hodie ad mensam regis, quando pransurus
 est, in sumitate unius tabularum colloces me ad sedendum, et
 omnia ossa, que levatura sunt a mensa, tam carne detecta, quam
 que cum carne, de conspectu seniorum vexentium sublata, ante
 me queso ponere studeto» Qui ait illi: «Faciam, ut cupis».
 Erat enim ipse, qui cibos regios solito inlaturus erat. Cumque ad
 expectatum iam venissent prandium, fecit ille omnia, ut dicta
 fuerant. Algisus vero ita confringebat omnia ossa, comedens medullas,
 quasi leo esuriens vorans predam, fragmenta vero ossuum
 iaciens subtus tabulam fecitque non modicam pyram. Surgens
 | 
 |