Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 118


ut lapidibus transeuntem obrueret, decretum est ut circum
ambitum ductus ecclesie, populum falleret expectantem. Licet
autem illum ensibus accincti milites sequerentur et preirent, et ex
utroque vallarent latere, vix tamen potuerunt accurrentis furorem
populi declinare. Post paucas ergo dies, cum pecuniam quam
curie spoponderat se daturum reddere nollet aut, ut aliis videbatur,
non posset, ad castellum maris ductus est et carceri datus,
in quem multos olim ipse coniecerat, ubi diversis consumptus
penis interiit. Hoc factum omnibus Sicilie populis maximeque
Lombardis, quos innumeris ille malis attriverat, adeo placuit ut
universi faterentur, si necesse foret, pro cancellario se mortis periculum
subituros.
XXXXIII. De invidia contra Stephanum cancellarium.
Curie vero magnates ceterique potentes viri qui iam non poterant
libere solitam in subiectos tyrannidem exercere, cum
omnia lucra curie viderent ad cancellarium eiusque familiares
transiisse, sibique de tanta munerum affluentia vix modicos arescentesque
rivulos superesse, ceperunt familiariter inter se, velud
invicem se consolando, conqueri, minus caute contumeliosa verba
iacere, dicentes: indignum esse puerum hunc alienigenam, maximis
curie dignitatibus occupatis, in tantam prorupisse presumptionis
audaciam, ut neminem sibi socium adhibere dignetur, solus velit
tanti regni curam gerere et singularis privilegio potestatis omnibus
preminere. Se vero, qui iam in servitio curie consenuerint,
qui difficultates plurimas et pericula consilio suo propulsari vel
precaveri docuerint, nunc humiles abiectosque despici nulloque dignos
honore censeri. Reginam, cum hispana sit, Francum hunc
consanguineum appellare, nimis ei familiariter colloqui et velud
rapacibus eum oculis intueri; verendum ne sub nomine propinquitatis
amor illicitus occultetur.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio