operatione Incarnationis ostensa sunt, ut Damascenus dicit: 
bonitas quidem, inquantum proprii plasmatis non despexit infirmitatem; potentia 
vero, inquantum maxime distantia coniunxit; sapientia vero, inquantum convenientem 
modum invenit eius quod impossibile videbatur: iustitia etiam in eo 
quod per modum satisfactionis salutem humani generis reparavit. Unaquaeque 
tamen operatio divina huic personae magis quam illi est appropriabilis, secundum 
quod in ea magis manifestatur attributum quod illi personae appropriatur. 
Bonitas autem divina secundum hoc in operatione Dei manifestatur quod sine sui 
indigentia ea quae sunt sua, creaturae communicat; et quanto ea quae communicantur, 
minus sunt creaturae debita, et quasi magis Deo propria, tanto magis 
bonitas Dei ostenditur, sicut sunt ea quae gratis naturae superadduntur: et propter 
hoc gratiae Spiritui Sancto attribuuntur, cui bonitas appropriatur. Cum ergo 
hoc praecipue supra conditionem humanae naturae sit ut in unitatem divinae 
personae assumatur, hoc opus praecipue Spiritui Sancto appropriandum est. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod attributa appropriata personis praesupponunt 
rationem essentiae; sed operationes divinae praesupponunt attributa secundum 
intellectum: et ideo propter appropriationem attributorum, essentia non appropriatur 
alicui personae, sed operatio: quia iudicium posterioris dependet a 
priori, et non e converso. 
Ad secundum dicendum, quod quamvis illa quatuor in Incarnatione ostendantur, 
tamen praecipue manifestatur ibi bonitas divina, ut ex dictis patet. 
Tertium concedimus. 
Solutio II 
Ad secundam quaestionem dicendum videtur, quod Patri appropriandae sunt illae 
operationes divinae in quibus praecipue manifestatur potentia, propter quod opus 
creationis appropriatur Patri. Attenditur enim potentia Patris operantis in productione 
effectus; bonitas autem in liberali collatione. In opere ergo creationis 
res in esse productae sunt, non autem tunc aliquid eis collatum est supra id quod 
naturae ratio exigit, sicut est in opere recreationis, in quo res non omnino ex non 
esse producuntur, sed aliquid supra earum conditionem eis confertur: et ideo ea 
quae ad recreationem pertinent, Spiritui Sancto appropriantur, et non Patri. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum est, quod quamvis potentia 
principium activum per se nominet, tamen in agentibus per voluntatem voluntas 
est imperans quod potentia exequitur. Voluntatis autem obiectum est bonum; et 
ideo principale in operatione agentis per voluntatem est bonitas, et quasi 
secundarium exequens est potentia; et praecipue quando tota ratio effectus est 
bonitas agentis: et ideo huiusmodi opera Spiritui Sancto appropriantur.
  |  
  |