Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 84


omnia quae poscebat adhortari. Quid multa? Alexandro et Oldeprando in uno consentientibus,
vocato Herlembaldo et Arialdo, astantibus multis, vexillum manu quoddam tenens,
ac ipsum prout poterat benedicens, sub quandam obedientiam et inauditam ei attribuit.
pater, ubi eras? caedisti filios scorpionibus! Hoc facto Arialdus quasi leo confidens et
in omnibus congratulans, hospitio receptus est; et veniens Mediolanum, omnia quae Romae
fecerat, suis collectis operuit. Cum autem in urbe Herlembaldus et Arialdus venissent,
paulo plus in solito sacerdotes sub uxoria occasione in cunctis actibus et verbis laicorum
perplurimis illis adiunctis vituperabant. Cumque illis omnia prosperabantur in manibus,
magis ac magis accendebantur. Si enim casu sacerdotem invenirent ministerium divinum
celebrantem, qui suis non obtemperasset monitis, illico quasi facti vesani a sacris multis
obiurgationibus retrahebant altaribus. Interea Herlembaldus ut placiti initium habuit,
secrete die ac nocte iuvenes civitatis ordinis utriusque populi et nobilium fortissimos duci
ad se faciebat; quos complectens, in singulorum colla ruens, ad iusiurandum quod antea
Arialdus et Landulfus fecerant, ut pataliae placitum tenerent, multis donis multisque promissis
studiose alliciens impingebat. At illos quos nec donis nec promissis nec ullis
adulationibus sibi adiungere poterat, aut minis aut blanditiis illorum filios de fontibus
trahens sacris sibi adsociabat. Dum haec agebantur, Herlembaldus Landulfus et Arialdus
theatrum et inopinate prosilientes, turpiter de sacerdotibus coram omni populo concionati
sunt. Itaque animis universorum sciscitatis, sacerdotes quos uxoratos invenire poterant,
iuvenum freti iuramentis ac multitudine vulgi conducta, quorum voces et facta vile pretium
movebat, turpiter tractari permittebant.
16. (15.) Ea tempestate Guido archiepiscopus, quem supra commemoravi, Mediolanensis
ecclesiae summo cum dedecore cathedram regebat. Qui dum imprimis clandestinam tempestatem
sacerdotum, culmine sui honoris fretus, parvipendens adiuvare eos distulit, postmodum
proximo in tempore consacerdotum omissis adminiculis, nec illis subvenire potuit,
nec se adiuvare sataguit. Nam Herlembaldus Landulfus et Arialdus, cum sacerdotum
omnia fuissent prout vellent negotia, verborum sagittis omnino extensis, per simoniacam
Guidonem quasi episcopi in synodo damnabant. Quapropter Guido convocatis suffraganeis,
quos habere potuit, ut scandalum populi Herlembaldi Landulfi et Arialdi adorsum
sibi devitaret, Novariam ex concessione Alexandri apostolici, quem ipse Guido in sacerdotio
consecraverat, synodum celebravit immensam. Ubi cum toto clero suo de tantis
malis tantisque desidiis, quae super se et super clerum suum inopinate et incompensabiliter
supervenerant, humiliter conquestus est, et qualiter hiis malis finem imponerent,
precatus est. Interea omnes episcopi rogabant sacerdotes Mediolanenses, ut cum ipsis
summo cum honore quoad iuvaret, spretis omnibus civibus Mediolanensis civitatis, magnifice
viverent. Qui renuerunt, malentes domui suae supplicium quam foris gaudium. Quibus
fere per quindecim dies commorantibus, ut erant mutuo consciliati, honorifice ad Arialdum
Herlembaldum et Landulfum legatos miserunt, quatenus ipsi si vellent, cum paucis
sine impetu, sine furore, sine belli incursione, sine altercationibus malis synodo convenirent,
et iustitiam quam praeliis saevisque contentionibus vindicare cernuntur, humiliter
ac devote declararent, et quae dampnandum, cum iustitia praescriberent. Hoc audito,
Herlembaldus Arialdus et Landulfus subridentes, omnino illis interesse episcopis respondentes
renuerunt. At suffraganei omnes cognoscentes Herlembaldi Arialdi et Landulfi
voluntatem, in ultimo die celebrato conscilio, videntes ingentia mala super metropolitanum
Guidonem eiusque sacerdotes dedie in diem ingravescere, dampnantes ipsos eorumque
fautores flagello divino, quousque ad emendationem dignam humiliter ac devote venirent,
operam dederunt dicentes: Falces canonum et enses sedis apostolicae intortae super
subditos rebelles et non obedientes praelatis, a parte Dei et beati Petri apostoli et etiam
beati Ambrosii, donec ad emendationem venerint dignam, sint super eos eorumque fautores.

Quo in tempore Leo Vercellensis episcopus, vir discretus et in cunctis sapientissimus

Torna all'inizio