Andreas Strumensis: Passio Arialdi

114


in pane tantummodo et aqua ieiunando. Quomodo quando haec
agere debite iussum est vos nullo modo facere inspicio? Scitote quia sicut
unus ex diebus quadragesimalibus non debet frangi a ieiunio, qui hanc significant
vitam, sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta est
ieiunandus, qui significant futuram, praeter sabbatum pentecosten. Et hoc
non propter afflictionem, sicut cetera ieiunia alterius temporis, ieiunandum
est, sed propter novorum fratrum expectationem, qui ad nonam regenerantur,
quorum renovationem nos oportet ieiunos praestolari. Verumtamen
ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem, sanctae synodo
Nicenae, cuius instituta sic sunt recipienda quomodo sancta evangelia, per
hos dies nec genua flectere nec ieiunia celebrare placuit. Nam ii dies, quod
non sint ieiunandi, oranti pro hoc quondam cuidam patri venerando, nomine
Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis, satis declaratum
est. Hic enim, quadragesimali rigore transacto, cum fratribus omnipotentem
Deum rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more solito hos
dies vellet ieiunare. Quibus ipse Dominus per incognitos viros ante eos illico
tanta dona omnium rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos
omnes dies paschales eis abundanter sufficere possent. Et ut evidenter hac
ulterius ambiguitate carerent, eadem dona sic fuerunt mensurata, ut, donec
dies pentecostes complerentur, ipsa non deficerent, et dum completi
sunt similiter consumpta universa sunt et illa. Quod beatus Benedictus
cernens, cum omni tempore alio monachis ieiunium indixisset, hos ieiunare

Torna all'inizio