Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

263


ad fidem catholicam sunt conversi. de Dionisio episcopo
.VII.
Dionisius, episcopus septimus, cepit circa annos Domini septingentos
nonaginta .VIIIo. huius episcopi tempore Carolus
imperator in civitate Ianue synodum celebravit, sicut in gestis
legitur eiusdem imperatoris. cum enim tunc temporis Desiderius,
rex Longobardorum, imperium molestaret et Sarraceni
affricani Ianuam et terras maritimas plurimum devastarent,
supradictus imperator exercitum suum in duas partes divisit. unam
partem dedit Barnardo avunculo suo, ut contra Desiderium pergeret,
qui erat in partibus Longobardie. pergens igitur dictus Bernardus,
ipsum Desiderium fugavit et ultra Papiam reduxit;
tandem fuit captus et Lugdunum cum uxore et filijs in exilium
destinatus. reliquam autem partem exercitus rex Carolus Ianuam
dimisit ut terras maritimas a Sarracenis defenderet.

Torna all'inizio