| Predestinatus in Pelagium, et in Carpocratium Manicheus;
 et quoniam sic dissipati sunt nec compuncti sunt, quamvis
 contra se partitis dogmatibus dimicent, glomeratis tamen malitie studiis
 christiane unitatis concordiam insectantur, ut isti quoque casui propheticum
 illud adhereat, quo dicitur Manasses persequi Effraim, Effraim
 Manassen, simul ipsi contra Iudam.
 Deinde et illi, qui non dico generalis ecclesie, sed plurium vel duorum
 saltem concordiam dividunt vel qui inter se fraterne caritatis pacem odii
 fermento corrumpunt, in reatum quam culpabilem incidant, ratio purior
 manifestat. Qui enim per odium fraterne dilectionis gratiam exhauriunt,
 tam diu nullius boni operis deo sacrificium immolant, quam diu a fratrum
 caritate discordant. Propter quod de Cain, qui cum fratre pacem per zelum
 invidie non habebat, scribitur, quia ad Cain et ad munera eius dominus
 non respexit. Et in Evangelio: Si, inquit, offers munus tuum ad altare et
 ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi
 munus tuum ad altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens
 offeres munus tuum.
 Eos vero, qui inter fratres discordias seminant, videlicet susurrones,
 quam grande peccatum premat quis dissimulare audeat? Cum enim deus
 et diabolus summa erga invicem repugnantia contradicunt - sicut deo
 nichiil est pretiosius virtute dilectionis, sic nil desiderabilius diabolo extinctione
 caritatis; extincta namque caritate ceterarum virtutum chorus dilabitur,
 quarum omnium mater caritas esse scitur -, unde constat, quod susurronem,
 qui spargendo odium caritatem perimit, eo magis deus execrat, quo
 adversario suo diabolo in hoc nequitie famulatur opere, quod super omnia
 | 
 |