Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 106


notitiam, cum Romana curia frequenter super huiusmodi causis
cognosceret. Iohannes ergo Neapolitanus eorum facile petitioni
consensit. Episcopus autem Hostiensis, vir honestatis non dubie,
cum socium suum vidisset muneribus et gratia precorruptum,
eoque ipso recte iudicandi libertatem sublatam, nullis precibus adduci
potuit ut eorum vellet iudiciis interesse.
Causa vero propter quam predictus Richardus putabat oportere
dissolvi coniugium hec erat: quod se, dudum ante contractum
matrimonium, cum quadam uxoris sue consobrina rem habuisse
dicebat; cuius rei testes processerant .II. milites hoc se vidisse
certissime protestantes. Quod cum adversa pars denegaret, essentque
qui falsum eos perhibere testimonium se probaturos assererent,
non quia causam huiusmodi crederent, etsi constaret, ad solvendum
matrimonium posse sufficere, sed ut obiecti consanguinee sue criminis
iniuriam propulsarent; cardinal rem breviter satagens definire,
predictos testes iurare precepit. Inde, soluto matrimonio, et
ab utraque parte de non coeundo deinceps prestito sacramento,
Richardo potestatem dedit ad secundas nuptias licite transeundi,
illam autem iussit sine spe coniugii permanere.
XXX. De sententia lata per cardinalem
contra iustitiam in parte.
In quo, licet eum ecclesiastici viri qui aderant Richardi de Sagio
et amicorum eius gratiam sequutum fuisse non ambigerent, illud
tamen propensius mirabantur quod, viro qui deliquerat absoluto,
mulieri que nihil admiserat perpetuam continentiam indixisset.
Cumque latenter eius impudentiam arguentes, temptandi gratia quererent
ab eodem, utrum in causis paribus idem ius consequenter
admicterent, respondit: sibi licere quod eis non liceret, neque nunc
id se fecisse ut ad consequentiam traheretur.

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio