Benevenutus de Imola: Liber augustalis

Theodosius magnus cum iam imperasset .XIII. annis cum Gratiano et
Valentiniano fratribus solus remansit in imperio annis tribus in oriente
et occidente. Iste fuit optimus imperator christianorum, similis Traiano a
quo originem traxit, de quo mirabiles laudes fecit Ambrosius, cuius
auxilio expulit arrianos de Maedilano; Theodosius contra Eugenium qui
usurpabat imperium in Galliis confidens virtute Christi, illius auxilio
suppliciter invocato in Alpibus ruit in prelium, et subito orta vi ventorum
cum crudeli tempestate contra hostes Theodosius victor cum parva cede
suorum Eugenium captum interfecit. De qua re memoriam fecit Claudius
florentinus poeta paganus, ut refert Augustinus de civitate dei. Theodosius
anno etatis quinquagesimo feliciter mortuus est apud Mediolanum,
relictis duobus augustis filiis suis Archadio et Honorio.
 
Archadius successit patri Theodosio in imperio orientis, et Honorius in
imperio occidentis; ambo viri boni non degenerantes a patre. Ambo vero
imperii eorum Radagaifus rex Gotthorum cum infinita multitudine barbarorum
miserabiliter victus a romanis fame et frigore occisus est Rome, suis more
pecudum venditis.Archadius vero anno imperii eius .XIII. mortuus est apud
Constantinopolim relicto filio suo Theodosio in imperio orientis.
 
Honorius qui iam.XIII. annis imperaverat cum fratre suo, postea imperavit
cum Theodosio minore annis .XV. Sub quorum imperio Alaricus rex Gotthorum
cepit Romam cum furore, et spoliavit, parcens tamen fugientibus ad templa
sanctorum. Sub isto Honorio multa bella civilia et externa terminata sunt
in occidente cum modico sanguine; ipse vero occisus est Rome sine filiis.
 
Theodosius minor filius Archadii, mortuo Honorio regnavit in oriente annis
.XXVII. cum iam post mortem patris regnasset annis .XIII. et cum patre
vivente annis octo. Hic Valentinianum consobrinum suum fecit augustum, et
generum suum qui in occidente regnavit .XXV. Tempore huius Theodosii,
Carthago crudelius capta est a Genserico rege Vandalorum quam Roma ab
Alarico, quia Gensericus non pepercit ecclesiis. Theodosius mortuus est
apud Constantinopolim, et sepultus cum patre suo Archadio.
 
Valentinianus tertius in occidente tenuit imperium .V. annis post mortem
Theodosii, cum quo imperaverat annis .XXV. et Marcianus successit
Theodosio tempore isto quo Attila ille potens et terribilis cum multis
regibus et gentibus barbaris de Pannonia veniens, in Italiam crudeliter
afflixit Venetamque provinciam et Lombardiam Aquilegia primo eversa. Tunc
autem facta est civitas Venetiarum a fugientibus sevitia Attile.
Valentinianus autem timore vel invidia occidit Eccium ducem bellicosissimum
Romani exercitus in Gallia, qui solus erat victor Attile; cuius morte ruit
imperium et salus occidentis. Ipse quoque Valentinianus anno sequenti
occisus est Rome ab uno milite Eccii cum iam annis .XXV. rexisset imperium.
 
Marcianus qui iam quinque annis imperaverat cum Valentiniano post mortem
eius imperavit annis duobus; quo tempore Gensericus rex Vandalorum veniens
ex Africa cum Mauris, cepit Romam et eam rapaciter spoliavit, similiter
Capuam et Campaniam. Marcianus vero anno septimo sui imperii occisus est
coniuratione suorum apud Constantinopolim.
 
Leo in Constantinopoli invasit imperium, qui Leonem filium suum regni
orientis fecit consortem; quo tempore imperium occidentis a multis
laceratum est. Nam quidam Maioranus invasit imperium apud Ravennam, et ita
alii multi. Ravenna enim eo tempore Gotthorum potentissima erat. Leo vero
anni imperii sui decimoseptimo mortuus est in oriente.
 
Zeno imperator Leonis gener successit illi in imperio; quo tempore Odonater
veniens cum forti exercitu de ultimis finibus Pannonie obtinuit regnum
Rome cum tota Italia. Quod cum tenuisset .XIIII.annis, Theodoricus rex
Gotthorum veniens de Grecia cum auctoritate Zenonis, vir strenuissimus
victo Odonatre obtinuit Romam cum tota Italia. Zeno vero in Grecia cum
imperasset annis .XVI. mortuus est: similis Papyrio Cursori in velocitate
pedum.
 
Anastasius post Zenonem adeptus est imperium, qui factus hereticus
pertinax, cum non possit revocare ad fidem sanctam iusto iudicio dei
fulmine percussus periit anno imperii sui .XVII. quo tempore Theodoricus
gloriose regnavit in Italia circa annos quadraginta.
 
Iustinus maior successit Anastasio, qui vir catholicus et pius, in partibus
orientis omni studio nomen arrianorum querebat extinguere. Sed Theodoricus
minatus est ei quod nisi restitueret arrianos, ipse in Italia omnes populos
gladio necaret. Iustinus vero ex compassione Arrianos dimisit in pace; ipse
vero Iustinus cum imperasset annis .XI. in pace quievit Constantinopoli.
 
Iustinianus Iustini sororis filius successit illi in imperio; qui
iustissimus princeps Romanum imperium et armis et legibus reparavit. Nam
per Belliçarium virum bellicosissimum debellavit Persas qui invaserant
fines Romanos; Africam liberavit de manibus Vandalorum atque Italiam de
manibus Gotthorum, ubi Neapolim receptantem Gotthos crudelissime
exterminavit nulli parcens. Postea Narseus eunuchus iterum Romam liberavit
de manibus Totile regis Gotthorum, quem interfecit. Iustinianus vero leges
romanas mirabili brevitate reformavit; qui mortuus est feliciter cum
imperasset annis .XXXVIII.
 
Iustinus minor nepos Iustiniani successit in imperio, qui fuit homo avarus,
rapax, inpius et hereticus, propter quod Narseus qui per invidiam fuerat
illi falso accusatus, odio et timore Auguste, que minabatur reducere eum
inter mulieres, fecit venire Longobardos de Pannonia in Italiam, qui
ceperunt Mediolanum, Papiam, et quasi totam Lombardiam. Iustinus cum
imperasset annis .XI. alienatus mente mortuus est relicto Tyberio cesare.
 
Tyberius secundus successit in imperio Iustino, qui fuit recte contrarius
illi; vir largus in pauperes, christianus, perfectus, sapiens et iustus,
qui thesauros Iustini male acquisitos pauperibus erogavit, et de Persis
magnam predam habuit. Iste Tyberius moriens reliquit heredem imperii
Mauricium data sibi filia in uxorem cum imperasset septem annis.
 
Mauricius gener Tyberii primus ex Grecis habuit imperium; vir utilis
reipublice, cuius tempore magnum diluvium fuit in Italia apud Urbem et
Veronam. Mauricius vero anno .VII. imperii sui occisus fuit cum duobus
filiis suis a Phocace.
 
Phocas occisor Maruricii et filiorum, obtinuit imperium, qui primus
obtinuit quod Romana ecclesia esset caput omnium ecclesiarum, cum prius
Constantinopolitana se nominaret. Phocas vero cum imperasset .V. annis
privatus est simul vita et imperio ab Heraclio qui Africam regebat.
 
Heraclius successit Phocaci in imperio cum filiis suis et Constantino
secundo ex illa familia; quo tempore Mahometus pestilentissimus draco in
Arabia fecit sectam suam, ab oriente in occidentem venenum suum disseminans
cum pessima desolatione fidei christiane. Iste Heraclius factus hydropicus
mortuus est anno imperii sui .XXXI.
 
Constantinus secundus cum fratre iura suscepit imperii; qui crudelis raptor
veniens in Italiam Romam spoliavit omnibus ornamentis suis, deinde in
Sicilia fecit inauditas crudelitates et rapinas. Ibi tandem occisus est a
suis in balneo cum regnasset annis .XXVII.
 
Constantinus tertius superioris filius successit illi in imperio; qui vir
bonus et catholicus multum confirmavit fidem christianam contra hereticos,
et mortuus est in pace cum regnasset annis .XXVII.
 
Iustinianus secundus filius Constantini tertii de familia Heracliorum
successit in imperio; qui liberavit Africam de manibus Sarracenorum. Fuit
tamen scismaticus et infestus populo romano. Imperavit quoque annis .X. Et
hic nota quod omnes principes post mortem Heraclii usque ad Karolum magnum
fuerunt de stirpe eius.
 
Leo secundus expulit Iustinianum predictum de regno quem relegavit in
Pontum, et imperavit annis tribus; deinde regnum perdidit ut statim
dicetur.
 
Tyberius tertius insurgens contra Leonem arripuit regnum, eumque tenuit in
custodia toto tempore sui imperii, qui regnavit annis septem. Iustinianus
secundus predictus, qui relegatus fuerat a Leone secundo, recuperavit
imperium et continuo iugulari fecit in publico Leonem qui expulerat eum,
et Tyberium qui invaserat imperium Leonis. Iste quidem multa magnifice
fecit, sed contra eum quidam Philippus relegatus ab eo, creatus imperator
ab exercitu apud Constantinopolim vicit et occidit ipsum Iustinianum, cum
imperasset annis sex cum filio suo Tiberio.
 
Philippus dictus Bardanus succedens Iustiniano a se occiso, privatus est
regno et oculis ab Anastasio, cum imperasset anno uno et mensibus sex, qui
fautor fuit hereticorum.
 
Anastasius secundus dictus Arthemius privato vita Philippo, tenuit
imperium; sed exercitus elegit Theodosium imperatorem licet invitum anno
tertio imperii eius cum esset fautor catholicorum. Theodosius tertius
factus imperator a militibus Anastasium gravi prelio vicit, quem captum
fieri fecit sacerdotem. Ipse vero catholicorum amicus anno imperavit uno.
 
Leo tertius successit Theodosio in imperio, qui Constantinum quintum filium
suum fecit regni consortem; quo tempore fuit Constantinopolis longa
obsidione miserabiliter afflicta a Sarracenis. Hic Leo pravus fuit, quod
imagines Marie et sanctorum in publico fecit igne cremari; et tamen
imperavit annis .XXV.
 
Constantinus quintus predicti Leonis filius peior patre, dictus est
persecutor ecclesie: qui multos religiosos et vere catholicos occidit,
vacans impie magicis artibus; attamen regnavit annis .XXV. quo tempore
Pipinus pater Karoli magni vicit in Italia Astulphum regem Longobardorum.
 
Leo quartus filius Constantini quinti, imperavit in oriente post eum annis
quinque dignus patre suo succedere in vitiis.
 
Constantinus sextus Leonis filius inperavit cum matre Hyrene, qui postea
matre privata regnavit solus annis quinque. Mater vero cecavit filium et
sola regnavit quinque annis. Et tunc imperium romanum quod fuerat in
oriente a primo Constantino usque ad istum ultimum terminatum est. Nam
facta est divisio imperii, ut imperium occidantale solum diceret
Romanorum, et orientale diceret Grecorum; et tunc imperium Romanorum
transivit ad Francos.
 
Karolus magnus Pipini filius victo Desiderio rege Longobardorum in Italia
apud Papiam veniens Romam electus est Imperator a senatu et populo romano,
et confirmatus a summo Pontifice, quod adiutor erat ecclesie. Hic fuit
optimus princeps christianorum, qui Terram Sanctam occupatam a Sarracenis
et imperium in oriente et occidente recuperavit, ubi tunc femina prava
Hyrena regnabat in oriente; totam Hispaniam liberavit; maximus Romane
ecclesie pugil et protector fidei christiane. Karolus vixit annis .XLVII.
et mortuus est feliciter cum regnasset annis .XIIII.
 
Ludovicus pius Karoli magni filius successit patri in imperio superatis
duobus fratribus suis. Hic fuit vir invictus, sed plus clemens, sobrius et
temperatus, ultra omnes patiens, nullis vincibilis malis, qui et vivente
patre cum regnaret et post mortem cum imperaret magnifica multa gessit;
devotissimus christianus, non dissimilis patri. Vixit annis .LXIIII. et
imperavit annis .XXV.
 
Lotharius Ludovici filius imperium arripuit non faciens partem regni
fratribus suis secundum ordinatam divisionem patris; verum contractis
viribus inaudita strage Francorum pace fracta Lotharius imperavit in
Italia. Hic anno quintodecimo imperii sui diviso filiis regno factus est
monachus, et mortuus est feliciter qui fuerat violentus in vita.
 
Ludovicus secundus Lotharii monachi filius imperavit annis .XXI. qui sive
tristis sive infelix bellum habuit cum Karolo fratre suo crudeliter
regnante super Francos turpiter victus est. Et nihil magnificum gerens
mortuus est in Italia, et in Mediolano videtur sepultus; dicitur quoque
quod Italiam sapienter et pacifice rexerit.
 
Karolus secundus dictus Calvus, filius Ludovici secundi et frater Lotharii
successit Ludovico secundo in imperio; vir lepore timidior fugere quam
fugare paratior, dictus est Grossus vel simplex; qui multa monasteria
fabricari fecit ac etiam dotavit. Veneno vero extinctus est cum imperasset
anno uno et mensibus novem.
 
Karolus minor nomine tertius Ludovici Germanorum regis filius et nepos
eiusdem Karoli Calvi, imperium in Italia tenuit, Galliam et Germaniam
possedit pacifice; Robertum ducem Normandie victum de sacro fonte levavit,
et filiam suam dedit illi in uxorem. Hic anno imperii duodecimo deficiens
animo et corpore, repudiatus est a magnatibus regni; Arnulpho facto
imperatore, anno vero sequenti idem Karolus mortuus est.
 
Arnulphus ex Karolorum progenie, hic Normandos mirabili cede delevit,
Romanos cepit; tandem longa egritudine dissolutus a pediculis rosus est.
Sic felix prelio infelix morbo periit, anno imperii sui .XI.
 
Ludovicus tertius Karolorum Arnulphi filius successit patri in imperio,
quod tenuit annis .X. non felicior patre: nam sub eo defecit imperium de
progenie Karolorum, cum non iuvaret ecclesiam more maiorum suorum contra
Longobardos infestantes ecclesiam; et tunc divisus est imperium: quod
aliqui imperaverant in Italia, sicut quatuor Berengarii; aliqui in Alemania,
sicut Conradus et Heinricus usque ad Otthonem primum qui utrobique
imperavit. Ludovicus persecutus est Berengarium in Italia: captus apud
Veronam, cecatus dicitur cum imperasset annis .X.
 
Berengarius primus imperante Ludovico tertio imperavit in Italia tamen
quatuor annis. Hic fuit vir prudens et strenuus in armis, qui et bellum cum
romanis gessit.
 
Conradus alemannus successit Ludovico tertio in imperio, set nec ipse
pervenit ad benedictionem in Italia, ideo non ponitur inter principes; vir
tamen sapiens, fortis et victor fuit. Hic imperavit annis .VII. et moriens
coram principibus regni, designavit regem Heinricum filium Otthonis ducem
Saxonum.
 
Berengarius secundus imperavit annix .IX. in Italia, cui pauca memoranda
ascribuntur.
 
Heinricus post Conradum imperavit in Alemania annis .XVIII. vir bonus et
simplex qui genuit Otthonem primum. Et iste Heinricus non computatur inter
imperatores, quod non regnavit in Italia, nec operam dedit ut Italiam de
manibus tyrannorum liberaret.
 
Berengarius tertius tempore prefati Heinrici imperavit Italicis annis .VII.
sub quo magnum scisma fuit in Italia. Nam Ugo rex Burgundiorum invitatus
ab Italicis pugnavit cum Berengario, et victor regnum Italie tenuit tribus
annis, et relicto Lothario filio rediit in Galliam.
 
Lotharius Ugonis Burgundionis filius imperavit in Italia annis duobus; de
quo pauca scribuntur.
 
Berengarius quartus post Lotharium regnavit annis .XII. cum Alberto filio
suo apud Mediolanum. Iste vir ferox nimis tyrannice premebat Italiam, sed
finaliter victus est ab Otthone primo; mortuus est misere in exilio in
Alemania, et Albertus miserrime in Corsica. Et nota quod omnes a
Berengario primo usque ad istum ultimum non videntur posse dici vere nec
proprie imperatores.
 
Otho primus Heinrici filius ex Germanorum gente primus ex Theutonicis
solus obtinuit imperium occidentis, et post eum soli Theutonici
imperaverunt usque ad presens tempus. Hic vir probus et potens feliciter
reformavit Italiam spiritualiter et temporaliter liberando ecclesiam a
manibus Iohannis Pape duodecimi qui turpiter tractabat eam. Et Italiam
traxit de manibus Berengarii quarti qui impie premebat eam. Ottho vero
imperavit annis .XXXV. pm Sigisbertum, et pm alios annis .XII. et mortuus
est senex valde relicto eiusdem nominis filio.
 
Ottho secundus filius primi successit patri in imperio et virtute; qui vir
acer in armis, sagax ingenio, imperium feliciter confirmavit. Nam Romanos
proceres sepe rebelles vocatos ad convivium cinxit armatus, et nocuos
securi percussit, reliquos epulari convivio iussit; imperavit quoque annis
.IX.
 
Otho tertius filius secundi successit patri in imperio; de quo dictus est:
‘Ottho post Ottho regnavit tertius Ottho’
Hic fuit vir iustus et constans qui Crescentium potentem romanum in
castello Sancti Angeli obsessum, diu tandem post multa tormenta fecit
decollari, et Antipapam introductum per eum ludibriose tractavit; ipse
etiam uxorem suam vivam fecit igne cremari, quia falso accusaverat militem
innocentem. Et imperatores ex post per electionem et non per successionem
creati sunt.
 
Heinricus primus accepit Imperium post Otthonem tertium Bavarie dux filius
Heinrici ducis qui fuit natus ex Heinrico fratre primi Otthonis; hic fuit
vir honestissimus multa bella in Germania prospere gessit, et etiam in
Italia contra Ardoinum qui electus erat rex a Longobardis; et Stephanum
regem Hungarie fecit christianum cum gente sua opera sororis sue quam dedit
illi in uxorem. Imperavitque annis .XXII. liceat aliqui dicant .XII. Aliqui
etiam vocant istum Heinricum secundum, quod habent respectum ad Heinricum
superiorem, sed quo ad Theutonicos denominatus primus. Hic siquidem finem
suum sancte et feliciter fecit.
 
Conradus primus nobilis ex gente Francorum vir, nepos superioris Heinrici
pervenit ad imperium auctoritate ipsius Heinrici et electorum opera; qui
vir strenuus veniens in Italiam coronatus est apud Mediolanum et Romam, et
siluit terra in conspectu eius; sed tandem indignatus contra
archiepiscopum, dum impugnaret Mediolanum, mortuus est anno .XV. imperii
sui. Alii tamen dicunt quod imperavit annis .XX.
 
Heinricus secundus gener Conradi predicti et filius adoptivus fuit: heres
patrimonii et imperii potius fato quam a proposito. Hic vir fuit aptus
imperio, iucundus, letus, bellator, qui Vuandalos subegit conterminos
Svevis, Hungaros vicit, Pandulphum principem Capuanum cepit, multa dabat
pauperibus, expulsis ioculatoribus a curia sua.
Qui charus omnibus cum floreret imperio, migravit a seculo, anno .XVII.
imperii, relicto filio parvulo sui nominis.
 
Heinricus tertius secundi filius successit patri in imperio; vir impius,
qui imperavit annis quinquaginta invidens glorie proborum virorum,
ecclesie hostis; et propter multa mala gesta eius, fuit electus Rodulphus
dux Saxonum contra eum, quem tamen Heinricus atrocissimo bello vicit, sed
infelicem finem habuit: nam filius eius assumpta corona imperii, insurgens
contra eum invasit ipsum bello, et pater Leodii latens et pauper mortuus
est et excommunicatus.
 
Heinricus quartus tertii filius, arripuit patris imperium sub colore
succurrendi ecclesie et imperio, contra iura nature et hominum; et tamen
et ipse fuit hostis ecclesie licet reconciliatus; quo tempore claruit
inclyta Comitissa Mathildis in Lombardia, et Robertus Guiscardus in
Sicilia. Hic Heinricus mortuus est sine liberis cum regnasset annis .XV.
 
Lotharius quartus qui et Luctarius dictus est cum magno consensu et
concilio electus est imperator. Hic dux Saxonum sapiens et industriosus,
fuit amicus et devotus ecclesie, pollens divitiis et victoriis magnis,
imperavit feliciter annis .XI.
 
Conradus secundus nepos Heinrici quarti ex sorore; qui imperium
affectaverat ante Lotharium successit illi in imperio; hic vir optimus
passagium fecit collecta magna multitudine crucisignatorum, et postquam
aliqua prospere gesta virtute magna, tandem inconsulte pressus inopia
actualium, multa milia suorum amisit, et reversus in regnum obiit cum
imperasset annis .XV.
 
Federicus primus nepos Conradi secundi, defuncto patre suo Romanorum
suscepit imperium; qui de nobilissima domo Svevie vocatus est Barbarussa.
Hic vir strenuissimus Mediolanum civitatem florentissimam cum auxilio
Papiensium et multorum Lombardorum evertit. Sepe fuit infestus ecclesie, et
Alexandrum papam persecutus est apud Venetias. Victus pacem fecit; tamen
cum ivisset in subsidium terre sancte, suffocatus est in quodam flumine.
Imperavit magnifice annis .XXXVII.
 
Heiricus quintus filius Barbarusse imperavit post patrem; qui fuit maritus
Costantie monache filie Guillelmi optimi regis Sicilie sub cuius titulo
insulam cepit. Fuit strenuus et asper more patris, et aliquando infestus
ecclesie. Mortuus est in Sicilia, et sepultus apud Panormium, relicto
Frederico filio infantulo et Philippo fratre suo ad gubernationem regni,
cum imperasset annis .VII. et mensibus .V.
 
Otho quartus dux Saxonie, defuncto Heinrico electus et coronatus est
imperator, cum magno favore Lombardorum, sed continui contra iuramentum
iura ecclesie occupavit; contra quem electus est Fredericus secundus
iuvenis cum auxilio Philippi tertii regis Francorum, a quo tandem
debellatus mortuus est Ottho misere cum imperasset annis duobus; ideo non
ponitur inter principes.
 
Fredericus secundus natus ex Heinrico quinto, et Constantia monacha vetula,
fuit potentissimus imperator Italie, Sicilie, Sardinie, Hierusalem et
Svevie, quo nullus magnificentior tenuit Romanorum imperium a Karolo magno
citra. Fuit armorum strenuus, linguarum peritus, rigorosus, luxuriosus,
epicurus, nihil curans vel credens nisi temporale. Fuit malleus Romane
ecclesie; cum multis pontificibus bellum habuit, precipue cum Gregorio
nono. Tandem virtute Innocentii quarti Ianuensis excommunicatus, victus et
fugatus est de Lombardia nec sibi perficere potuit potentia. Vixit annis
.LVII. Imperavit annis .XXX. Male mortuus est in regno Apulie in oppido
Ferentino, presente solo Manfredo ex filiis suis. Post cuius mortem vacavit
imperium circa annis .XXIIII.
 
Conradus filius Frederici secundi electus adhuc vivente patre, post mortem
cuius regnavit annis quasi duobus, sed Manfredus frater eius nälis
venenato Conrado tenuit regnum Sicilie magnifice annis .XIII. et Karolus
senior victor Manfredi et Conradi nepotis eius regnavit annis .XVI. Hic
Conradus caruit imperiali benedictione, ideo non dicitur imperator.
 
Rodulphus comes de Avensperg genere Germanus post longam vacationem imperii
electus est rex romanorum, et confirmatus est a Gregorio decimo in favorem
terre sancte. Hic fuit vir prudens in agendis, in armis strenuus, iustus,
deum timens, civilis et parcus; et tamen licet regnaverat .XX. annis
nunquam visitavit Italiam ut minabatur, implicitus multis agendis in regno
Alamanie. Nam regem Bohemie divitem et potentem, dedignantem obedire sibi
durissimo prelio vicit. Quo occiso dedit filio pacem, et filiam suam in
uxorem.
 
Adulphus comes de Nasaue genere Germanus in Romanorum regem electus est,
sed non benedictionem nec coronationem recepit in Italia. Hic fuit vir
magnanimus, contra quem Albertus Rodulphi predicti filius insurgens ipsum
bello vicit. Nam Adulphus magis viribus quam consilio utens occisus est,
cum regnasset annis .IIII.
 
Albertus dux Austrie Rodulphi filius, victo et occiso Adulpho, electus est
in Romanorum regem ab electoribus, et a Bonifacio papa famoso petiit
venire ad benedictionem et coronationem. Cui Bonifacius magnanimus
tyrannus sacerdotum respondit: ipsum indignum imperio, quod occiderat
proditione dominum suum Adulphum in prelio, et tenens coronam in capite et
spatam ad latus dixit: ego sum Cesar; tamen postea orta gravissima
discordia inter Philippum regem Francie et se, confirmavit Albertum, et
vocaverat eum; hic Albertus cum regnasset annis .X. interfectus est ab uno
suo nepote filio fratris.
 
Heinricus hoc nomine sextus genere germanus parvus comes de Lutçemburgo,
factus est imperator, et veniens in Italiam coronatus est Rome cum
difficultate, obsistente sibi sapientissimo rege Roberto; hic vir prudens,
iustus, honestus catholicus, dilectus omnibus, omnibus sedatis sollicite
discordiis Allemanie, alto animo disponebat reformare potentem Italiam, ut
sic facilius redimeret terram sanctam, si fata permisissent, et sperabatur
dominus omnium in brevi cum magno favore lombardorum et tuscorum. Sed
Bononia et Florentia cum quibusdam aliis obviaverunt sibi, unde opera
Florentinorum ut in fama fuit venenatus apud Bonconventum castellum
Senarum; optimus imperator, cum imperasset annis .IIII. mensibus .VIII. et
diebus .XVIII. nunquam elatus prosperitate, nunquam deiectus adversitate,
anno domini .M.CCC.XIII. mortuus est.
 
Karolus quartus de Lutçemburgo nepos suprascripti magni Heinrici ex Ioanne
Bohemie rege factus imperator, coronatus est Rome sine resistentia. Hic
fuit vir peritus litterarum et multarum linguarum, astutus et sagax, qui
regnum Bohemie optime reformavit, sed in Italia victices Harpyas pre se
ferens loco aquilarum, et Baccho imolans, nihil memorabile gessit; nam cum
maximo potentatu veniens, opera et favore Urbani quinti, terribilis
omnibus primo apparuit, sed cito cum magna pecunia, sed maiore infamia
reversus est ad patriam. Humilis imperator mortuus est senex, cum
imperasset annis viginti.
 
Vençeslaus suprascripti Karoli filius, vivente adhuc patre electus est
imperator; hodie regnat. Hic iuvenis robustus venator, quid facturus sit
ignoro cum minetur se venturum ad Italiam. Sed non venias precamur te, si
non vincis laude genitorem tuum, quamquam aliud in te speramus, cum
presentia primi Cesaris vix sufficeret ad compescenda mala, quibus misera
undique lacessit Italia temporibus tuis. Sed imperium orbis celum versat,
et illud quondam potens, veneratum gentibus et regibus Romanum imperium
prefiguratum in tibiis ferreis, cui nihil olim defuit nisi modicum
orientis, nunc prohdolor nihil possideat nisi modicum occidentis.
 
Explicit liber Augustalis, Benevenuti
de Rambaldis cum pluribus aliis
opusculis Francisci Petrarche
Impressis Venetiis, impensis domini Andree Torre
sani de Asula, per Simonem de Luere,
Anno Incarnationis Christi .MCCCCCI.
die .XXVII. Marcii
Feliciter.

Torna all'inizio