Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 76


feliciter te consummasse. Ut igitur edificare possis in stabili fundamento
palacium, ecce tibi per presencium afferenda latorem contenta
quantitas florenorum de auro transmittitur, ut, decretalibus tibi emptis
idoneis et parte servata pro sumptibus, iuri canonico curis diuturnis
invigiles, cuius honorabiles canones suos faciunt honorari possessores.
 
9. Sororis ad fratrem, qualiter est ei
 
Audito noviter in Padue civitate hactenus viguisse ac nunc belligerum
vigere tumultum, de te anxie dubitans, fraternitatem tuam exoro
quatenus me dubiam, visis presentibus, de tui status continencia reddam
certam.
 
10. Responsiva
 
Ad ea que tuis significasti litteris taliter respondetur, quod sedata
sunt que in civitate Padue movere desidia. Me autem noveris per Dei
graciam corporea sospitate gaudere, quod de te audire cupio pari modo.
 
11. De fratre ad fratrem
 
Facit futurorum previsio eventuom nocuorum casum inpedire. Ne
igitur ex neglecta insinuacione accidat sustinere iacturam, noscat tua dilecta
fraternitas per presentes, quod de proxima precedenti ebdomada
tales germani nostri cum omnibus talis prolis instigacione diabolica devenerunt
ad rixam. Qua inita, ex utraque parte propinquorum copia supervenit.
In quo bello, nostre parti nullo superveniente dampnoso, contrario
contigit quod duo ex illis adeo sauciati fuerunt, quod eorum
utrumque ferre dire necis anxietas occupavit. Quare fraternitatem vestram
attente moneo quod toto posse circa tue persone custodiam sic
sollicite intendas et bene, quod, habita diligenti cautela, nulla possis
subire onera lesionis.
 
12. Responsiva
 
Quod fraterna caritas sciencie litterarum explicuit michi, procul
dubio non successit ad gratum, dum per illas audivi quod tales de talibus,
qui consueverunt nobis in omni tempore amicari, diabolica causa
exorta, personalem a nostris sustulerunt iniuriam. Verum, postquam
mundus ista ita se habet ad varia, circa mee persone custodiam reddar
ammodo sic attentus, quod nocivis eventibus, superno propiciante Presule,
non incumbam.

Torna all'inizio