Salimbene de Adam: Cronica

Pag 304


cum Friderico eum quasi principem sequebantur et bona
ecclesiastica dissippabant.
Quid plura? Nam papa laboravit incassum, quia non potuit
avertere regem a desiderio transfretandi, eo quod parati essent
crucesignati et omnes ad transfretandum impense. Et misit dicendo
quod committeret papa factum Friderici divino iuditio,
quia Deus est qui gradientes in superbia potest humiliare, ut habetur
Dan. IIII. Nam hunc humiliat et hunc exaltat, quia calix in
manu Domini vini meri plenus misto. Varius enim est eventus
belli, et nunc istum, nunc illum consumit gladius
, ut habetur II
Reg. XI. Ideo dixit ille, III Reg. XX: Dicite ei (scilicet Benadab
regi Damasceno, qui habebat XXX et duos reges secum et
Samariam obsidebat, et minabatur quod non sufficeret pulvis Samarie
pugillis omnis populi qui sequebatur eum): Ne glorietur
accinctus eque ut discinctus
. Et est sensus: adhuc es accinctus
armis, et res est in pendulo. Noli ergo gloriari, quasi iam victor
sis et discinctus armis depositis. Quasi dicat: non potest gloriari
sic preliator sicut victor. Vel, secundum aliam litteram: Non
glorietur accinctus atque discinctus
. Quasi dicat: ante victoriam
non potest gloriari accinctus multitudine nec discinctus, id est
carens multitudine, quia sepe pauci vincunt multitudinem. Ideo
Iudas Machabeus dixit suis, I Macha. III: Facile est concludi
multos in manus paucorum, et non est differentia in conspectu Dei
celi liberare in multis et in paucis, quia non in multitudine exercitus
victoria belli, sed de celo fortitudo est
. Exemplum patet in
Ionatha, qui cum armigero suo stationem Phylistinorum percussit,
I Reg. XIIII. Igitur Lodoicus rex Francie obstinato animo et
irrevocabili proposito ac mente prompta atque devota disponebat
penitus transfretare et quam celerius posset Terre Sancte dare
succursum.
Cum igitur primo vidi fratrem Iohannem de Plano Carpi qui
redibat a Tattaris, sequenti die ivit Lugdunum ad papam Innocentium,
qui miserat eum; ego vero arripui iter, ut in Franciam
irem. Et habitavi in Brigia, que est in Campania Gallie, primo
Trecis diebus XV. Et erant ibi multi mercatores Lombardi et
de Tuscia. Nam ibi fiunt nundine que duobus mensibus durant,

Torna all'inizio