Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 68


inopinabile gaudium, sed non minore cum indignatione confusum.
Indignor enim et merito, cur parentes postposuere
filium velut ova fructui. Relictus ergo a vobis, quos appellem,
quos invocem, quos implorem, quos obsecrem? Num Normannos,
num Gallos, num Britannos an Allobroges an Guascones
an alias gentes et feras nationes, inter quas habito? Quos nescio,
qualiter misereri valeant, cum vos, quorum visceribus prodii,
me dereliquisse videant.
Redigite ergo ad memoriam filium, subeat vobis paternus
animus; etsi non filiali affectione, saltim me vestris alimoniis
visitate, vestre generositatis victum parate mihi, quem hinc
penuria angustat, hinc mestitia cruciat, quia neque hic manere
valeo et domo redire sine dedecore nequeo.
17
A. Pauce Pallee suo equivoco, Aristotelicis disciplinis
admodum erudito A. non a patria, sed cognomine Samaritanus
eiusdem amicitie cupidus amoris indissolubile vinculum.
Marco Tullio Cicerone, viro eloquentissimo, asserente didicimus
amicitie copulam cunctis terrenis rebus eminere, omnibus,

Torna all'inizio