Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 225


et quod omnes filios suos amiserat, tanta strennuitate conspicuos, et
tanta fuerit dampna perpessus. "Et nunc, quod deterius est, necesse michi est
ut me redimam ab eorum manibus qui michi tanta
dispendia intulerunt, et quod pretextu redempcionis ipsius a me
totum aurum exhauriant quod multo tempore cumulaui, vt demum
spoliatus omnibus bonis meis in profundum paupertatis inmergar.
Et O utinam esse possem de mea uita securus!" Et sic rex Priamus
quid faciat ignorat, cum necessitate coactus illorum habeat
prosequi uoluntates qui totis eorum uiribus ad suam animam delendam
penitus et perdendam prorsus anhelant.
Helena uero sciens quod pax erat tractanda cum Grecis et quod
Heneas cum Anthenore erat iturus legatus ad Grecos, sub noctis
tenebris ad Anthenorem se contulit in secreto, et eum rogauit attente
ut cum Menelao, dudum uiro suo, de ea pacem et reconciliacionem
tractare deberet, vt ex sola sue misericordia pietatis ab eo
pacis graciam ualeat obtinere. Quod Anthenor gratanter pro ea
se obtulit tractaturum. Et sic Helena recessit ab eo et in regium
pallacium se recepit.
Interim autem Glaucus, regis Priami filius, honorifice sepellitur,
et de corpore Penthesilee fuit tunc per regem Philimenem, Troianis
acceptantibus, ordinatum quod inhumatum interim remaneret
donec, tractata pace, rex Philimenis deferet in regnum Amazonum
corpus ipsum, ubi deberet in regno suo, tamquam corpus regine,
more regio sepeliri.
Anthenor autem et Heneas se conferunt ad castra Grecorum, ubi
cum illis tribus quos Greci elegerant de prodenda ciuitate firmius
tractauerunt. Et de reconciliacione Hellene cum Menelao sunt ab
eo firmam gratiam consequti. Propter quod Greci statuerunt
Vlixem et Dyomedem cum Anthenore et Henea apud Troyam ire
legatos. Quibus intrantibus ciuitatem gaudet uulgus. Nam cum
ambo sint reges et ualde discreti, per eos putant pacem facilius percompleri.
/*
Sequenti uero die in mane omnes Troyani in regis pallacio conuenerunt,
rege mandante, pro colloquio celebrando, vbi tunc surrexit
Vlixes et in suorum sermone uerborum dixit illis Grecos uidelicet
duo petere, restauracionem dampnorum in auri et argenti maxima
quantitate, et Amphimacus perpetuo relegetur ab urbe sine spe

Torna all'inizio