Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 286

libro VIII


(163) Ysagoge primarie sunt in qualibet facultate rudibus prelibande.
(164) Ysofago mentis cibus doctrine fertur in stomacum rationis.
(165) Ydeas mentis doctrine radius in discente serenat.
(166) çonam regie dignitatis consequitur qui proficit in doctrina.
(167) çodiaci splendorem superat qui sapientie splendore corruscat.
(168) çima vitiorum et tenebras phylosophie lumen prorsus re legat.
61. (1) ORATIO FINITIVA OPUS DILUCIDANS QUOD PRECESSIT.
(2) Opus inchoatum iam ad finem desideratum perduximus, divina gratia largiente, in quo artis dictatorie integritas continetur, quia nichil a nobis excogitatum aut a viris prudentibus bene dictum in hoc opere voluimus preterire, (3) ne vel labe invidie notaremur vel de diminutione relinqueretur sociis materia conquerendi.
(4) Letetur itaque nobilissima Bononia et exultet, quia ridiculis

Torna all'inizio