| probare gerundia esse verba per
 rationem a priori, nisi per effectum, sicut
 per constructionem, que est effectus
 modi significandi. Videmus autem quod
 gerundium habet illam constructionem
 quam habet verbum, unde verbum est.
 Ergo gerundivum videtur participare modum
 significandi verbi, unde verbum est.
 Quod autem gerundivum participet constructionem
 verbi, unde verbum est, apparet,
 quod non solum participet constructionem
 verbi quam habet a parte
 post, que communis est verbo et participio,
 sed etiam illam quam habet verbum a
 parte ante, et quam habet in ratione qua
 verbum, et per suum modum significandi
 essentialem generalem. Et quod hoc sit
 verum apparet per P.H. qui dicit, quod
 bene dicitur  vado me lectum, venio me lectum
 construendo li  me  a parte ante cum
 gerundio intransitive et in ratione suppositi.
 | 
 |