| ARTICULUS 5
 Utrum peccatum mortale et veniale
 differant per poenam aeternam et temporalem
 Ad quintum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod peccatum mortale et veniale non differant per aeternam poenam
 et temporalem. Quaecumque enim finita sunt, possunt habere aliquam proportionem
 ad invicem. Sed conversio quae est in peccato veniali, finita est; et
 similiter quae est in peccato mortali. Ergo proportionabiles sunt. Sed secundum
 mensuram delectationis, quae ex parte conversionis se tenet, est quantitas poenae;
 Apoc. 18, 7: «Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi
 tormentum et luctum». Ergo et poena venialis debet proportionari poenae mortalis;
 et ita non differunt secundum aeternum et temporale.
 2. Praeterea, secundum quantitatem culpae est quantitas poenae. Sed ille qui peccat
 mortaliter, non peccat infinito tempore, quamvis in infinitum bonum peccet.
 Ergo etiam non debet puniri aeterna poena, sed damno infiniti boni ad tempus.
 3. Si dicatur, quod punitur aeternaliter, quia peccavit in suo aeterno; contra.
 Quia multi sunt qui non toto tempore vitae suae in peccati actu perdurant; sed
 dum peccant, cogitant se quandoque a peccati actu recessuros. Ergo talis secundum
 hoc in suo aeterno non peccavit; et ita non debet puniri aeterna poena.
 4. Praeterea, nullus iudex, nisi sit crudelis, infligit poenam quasi delectatus in
 poena, sed propter emendationem. Si igitur Deus est piissimus iudex, non infligit
 poenam pro peccato mortali, nisi propter emendationem eorum quae punit;
 et ita videtur quod non in aeternum puniat.
 5. SED CONTRA, videtur quod etiam veniali debeatur poena aeterna. Quia contingit
 quod aliquis toto tempore vitae suae in peccato veniali perduret. Si igitur
 aliquis punitur aeternaliter, ut dicit Gregorius, quia in suo aeterno
 peccavit, videtur quod talis aeternaliter puniri debeat.
 6. Praeterea, ponatur quod aliquis moriatur in peccato mortali et veniali: constat
 quod iste statim ut moritur, ad infernum descendit. Cum ergo veniale non
 remaneat impunitum, ibi punitur non tantum pro mortali, sed etiam pro veniali.
 Sed poena inferni est aeterna; quia in inferno nulla est redemptio. Ergo peccatum
 veniale aeterna poena punitur.
 7. Praeterea, sit ita quod aliquis ad perfectam aetatem veniat imbaptizatus, in
 qua iam peccati poena reus teneri potest, et in primo instanti illius temporis
 venialiter peccet, et moriatur: constat quod ille pro peccato veniali punitur.
 Non autem in limbo puerorum, quia poena sensibilis, quae veniali debetur, non
 est ibi: nec etiam in purgatorio, quia gratiam non habet, sine qua nulla purgatio
 peccati esse potest. Ergo punietur in inferno pro veniali: et ita veniale ad
 mortem aeternam obligat, sicut et mortale.
 | 
 |