Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

121


evasit antistes. Cumque diutius non posset latere dolus,
vehementer erubuit criminis tanti reus, veritus etiam beatum
Ambrosium, cuius fuerat ille vicarius.
3. Factum est autem, ut conventione digne satisfactionis
concederet ecclesie pro nonaginta interfectis abbatiam
Nonantule, que propter nonaginta sui iuris curtes sic vocata
perhibetur, insuper et capellam auream cum cruce, que
super altare in yemalis ecclesie sunt collocata tugurio. De
reliquo cum nimis insolenter ageret, ignorans sibi dictum:
Principem te fecerunt, noli extolli , set esto in illis quasi
unus ex ipsis
, intolerabilis factus est universis. Preelecto itaque
filio eius ab omnibus Lothario, admodum leniore, communi
conscensu regni totius compulsus est ipse remeare
Burgundiam de cetero minime regnaturus.

Torna all'inizio