| imperatoris patris sui, qui habitabant Placentie, violenter
 Parmam intrassent, dissolute sunt manus eius, et dimissa, obsidione
 Quinçáni festinavit et venit tota nocte, non cantando, sed
 sub silentio gemebundo, veluti cum exercitus post fugam solet
 reverti de bello.
 Habitabam tunc temporis in conventu Cremone in Ordine
 fratrum Minorum, quia frater Minor eram, et ideo optime cognovi
 hec omnia. Nam summo diluculo statim fuerunt Cremonenses cum
 rege Hencio in consilio congregati, et usque ad altissimam tertiam
 illud consilium est protractum. Postmodum comederunt
 festinanter et precedente carrotio unanimiter sunt egressi. Non
 remansit in Cremona ex eis quisquam qui armatus posset incedere
 et in bello confligere. Et est in conscientia mea quod, si sine
 mora Parmam ivissent et viriliter dimicassent, absque dubio eam
 recuperassent, tum quia Parma totaliter undique erat aperta,
 nullam clausuram habens, tum quia nondum venerat eis auxilium,
 tum etiam quia illi qui erant in civitate prius indifferenter
 se habebant, quia nec cum his qui noviter intraverant erant nec
 cum his qui exiverant esse disposuerant, sed simpliciter facta
 sua facere intendebant. Nam si sciret unus inimicus conditiones
 sui alterius inimici, frequenter posset eum offendere.
 Quod rex Hencius cum Cremonensibus iuxta Tarum mortuum se locavit.
 Domini autem nutu collocavit se rex Hencius cum exercitu
 Cremonensium iuxta Tarum mortuum et non venit ad Parmam,
 ut induceret Dominus super eos mala. Volebat enim ibi
 expectare quousque pater suus imperator veniret, qui erat in
 civitate Taurini, que est civitas in confinibus Lombardie. Et
 protenditur Lombardia usque Segusiam et Montem Senisium.
 Postmodum comitis Sabáudie terra et districtus occurrit, postea
 vero ducatus Burgundie. In qua ex parte nostra est civitas Lugdunensis,
 que prima metropolis est Galliarum. Et ibi erat tunc
 temporis papa Innocentius quartus cum cardinalibus suis.
 Porro Tarus mortuus appellatur quedam aquarum congregatio
 | 
 |